H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)

Displaying 1 - 50 of 1374 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

008248

A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Hostis Herodes impie Christum venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Caterva matrum personat collisa deflens pignora quorum tyrannus milia Christo sacravit victima | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Miraculis dedit fidem habere se deum patrem infirma sanans corpora resuscitans cadavera | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Orat salutem servulo flexus genu centurio credentis ardor plurimus exstinxit ignes febrium | Petrus per undas ambulat Christi levatus dextera natura quam negaverat fides paravit semitam | Quarta die jam foetidus vitam recepit Lazarus cunctisque liber vinculis factus superstes est sibi | Rivos cruoris horridi contacta vestis obstruit flectu rigante supplicis arent fluenta sanguinis | Solutus omni corpore jussus repente surgere suis vicissim gressibus aeger vehebat lectulum | Tunc ille Judas carnifex ausus magistrum tradere pacem ferebat osculo quam non habebat pectore | Verax datur fallacibus pium flagellat impius crucique fixus innocens conjungitur latronibus | Xeromyrrham post Sabbatum quaedam vehebant corpori quas allocutus angelus vivum sepulcro non tegi | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartarum qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidit atque os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque caelis reddidit H Nativitas Domini B SL

008248.1

A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Gloria tibi domine gloria qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H Nativitas Domini

008248.2

A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum alvo concepit filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H

008248:08

Hostis Herodes impie Christum venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem H Epiphania

008248:08.1

Crudelis Herodes deum ad nos venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem H Epiphania

008249

Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando deo vivimus | Protecti paschae vespero a devastante angelo de Pharaonis aspero sumus erepti imperio | Jam pascha nostrum Christus est agnus occisus innocens sinceritatis azyma qui carnem suam obtulit | O vere digna hostia per quam franguntur tartara captiva plebs redimitur redduntur vitae praemia | Consurgit Christus tumulo victor redit de barathro tyrannum trudens vinculo et paradisum reserans | Esto perenne mentibus paschale Jesu gaudium et nos renatos gratiae tuis triumphis aggrega | Jesu tibi sit gloria qui morte victa praenites cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Octava Paschae B S

008249.1

Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H In tempore Paschae

008249.2

Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen H

008250

Ad Christi laudem virginis et H Caeciliae L

008251

Ad laudem sanctae Mariae H Assumptio Mariae L

008252

Aeterna Christi munera et martyrum victoria laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent immobilis vitae perennis gratia | In his paterna gloria in his voluntas spiritus exsultat in his filius caelum repletur gaudio | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula H Comm. plurimorum Martyrum SL

008252.1

Aeterna Christi munera et martyrum victorias laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Terrore victo saeculi penisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata sevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent inmobiles vitae perennis gratia | Praesta H

008252.2

Christo profusum sanguinem et martyrum victorias dignamque caelo lauream laetis sequamur vocibus | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent inmobiles vitae perennis gratia | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula | Amen H Comm. plurimorum Martyrum TP

008253

Aeterna caeli gloria beata spes mortalium celsi parentis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer ipsamque lucem nuntiat cadit caligo noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides radicet altis sensibus secunda spes congaudeat tunc major exstat caritas | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H Fer. 6 per annum SL

008253.1

Aeterna caeli gloria beata spes mortalium summi tonantis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer praeitque solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides in corde radices agat secunda spes congaudeat qua major exstat caritas | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum H Fer. 6 per annum

008254

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Praeco diei jam sonat noctis profundae pervigil nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum chorus vias nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipse petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue Gallus jacentes excitat et somnolentos increpat Gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labentes respice et nos videndo corrige si respicis lapsus cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et ore psallamus tibi | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H Dom. per annum SL

008254.1

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei jam sonat jubarque solis evocat | Hoc excitatus Lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus jacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate

008255

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Scandens tribunal dexterae patris potestas omnium collata est Jesu caelitus quae non erat humanitus | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectet genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Ascensio Domini S

008255.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Ascensio Domini

008256

Agnetis festum martyris deo H Agnetis L

008257

Agnoscat omne saeculum venisse vitae praemium post hostis asperi jugum apparuit redemptio H Nativitas Domini S

008258

Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit nos excitator mentium jam Christus ad vitam vocat | Auferte clamat lectulos aegros soporos desides castique recti ac sobrii vigilate jam sum proximus | Jesum ciamus vocibus flentes precantes sobrii intenta supplicatio dormire cor mundum vetat | Tu Christe somnum disice tu rumpe noctis vincula tu solve peccatum vetus novumque lumen ingere | Sit Christe rex piisime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H SL

008258.1

Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit nos excitator mentium jam Christus ad vitam vocat | Auferte clamat lectulos aegros soporos desides castique recti ac sobrii vigilate jam sum proximus | Jesum ciamus vocibus flentes precantes sobrii intenta supplicatio dormire cor mundum vetat | Tu Christe somnum disice tu rumpe noctis vincula tu solve peccatum vetus novumque lumen ingere | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Fer. 3 per annum

008259

Alleluia dulce carmen vox perennis gaudii alleluia laus suavis est choris caelestibus quod canunt dei manentes in domo per saecula H Dom. Septuagesimae S

008260

Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris albus claudere nescius ortus senilis prodidit indicem | Cum virginalis regia gloria summi tonantis nomine pigneris gestaret aulae nobilis intimo claustro pudoris fertilis integro | Vox suscitavit missa puerpera fovitque vatis gaudia parvuli matres profetant munera pigneris mutus locutus nomine filii est | Scribendus hic est vocis ut augeat nostre canorem duraque vincula sissolvat oris largo profetici verborum habens literam nominis | Mox namque verbi vox sapientiae est major prophetis et minor angelis qui praeparavit corda fidelium stravitque rectas justitiae vias | Adsertor equi non ope regia nec morte dira liquere tramite veri coactus non licet ait tibi uxorem habere fratris adulteram | Sic ira regis sevaque funera saltationis munere vendita mensas tyranni et virginis ebriae luxu replevit sanguine sobrio | Hic victricus dat dona vesanior quam si veneni pocula tradere negare praestat quam dare victrico odisse praestat plus nocet hic amor | Gloria patri aeterno domino gloria Christo regi perpetuo qui dominatur cum sancto spiritu et regnum ejus per omne saeculum | Amen H Joannis Baptistae L

008261

Sacratum hoc templum dei H In Dedicatione Ecclesiae L

008262

Andrea pie sanctorum mitissime obtine nostris erratibus veniam et qui gravamur sarcina peccaminum subleva tuis intercessionibus H Andreae S

008263

Anglorum jam apostolus nunc angelorum socius ut tunc Gregori gentibus succurre jam credentibus H Gregorii L

008264

Annue Christe saeculorum Domine nobis per horum tibi cara merita ut qui te coram graviter deliquimus horum solvamur gloriosis precibus H Comm. Apostolorum L

008265

Apostolorum passio diem sacravit saeculi Petri triumphum nobile Pauli coronam praeferens | Conjunxit equales viros cruor triumphalis necis deum secuti praesulem christi coronavit fides | Primus Petrus apostolus nec Paulus inpar gratiae electionis vas sacre Petri adequavit fides | Verso crucis vestigio Simon honorem dans deo suspensus ascendit datim non inmemor oraculis | Praecinctus ut dictum est senes elevatus ab utero quo nollet ibid sed volens mortem subegit asperam | Hinc Romae celsus verticem devotionis extulit fundata tali sanguine et vate tanti nobilis | Tanta per urbis ambita stipata tentunt agmina trinis celebratur diis festum sacrorum martyrum | Prodire quis mundum putet concurrere plebem poli electa gentium caput fides magistra gentium | Deo patri H Octava Apostolorum Petri et Pauli L

008267

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad laudem tui nominis confer medelam languidis | Sic corpus extra conteri dona per abstinentiam jejunet ut mens sobria a labe prorsus criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H Dom. 1 Quadragesimae SL

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad.

008268

Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam | Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina per crucem alter alter ense triumphans vitae senatum laureati possident | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et mente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula H Petri, Pauli B SL

008269

Aures ad nostras deitatis preces deus inclina pietate sola supplicum vota suscipe precamur famuli tui | Respice clemens solio de sancto vultu sereno lampades illustra lumine tuo tenebras depelle pectore nostro | Crimina laxa pietate multa ablue sordes vincula disrumpe parce peccatis releva jacentes dextera tua | Te sine tetro mergimur profundo labimur alta sceleris sub unda bracchio tuo trahamur ad clara sidera caeli | Christe lux vera bonitas et vita gaudium mundi pietas immensa qui nos a morte rosco salvasti sanguine tuo | Insere tuum petimus amorem mentibus nostris fidei refunde lumen aeternum claritatis auge dilectionem | Tu nobis dona fontem lacrimarum jejuniorum fortia ministra vitia carnis milia retunde framea tua | Procul a nobis perfidus absistat satana tuis viribus confractus sanctus adsistat spiritus a tua sede dimissus | Gloria deo sit aeterno patri sit tibi semper genitoris nate cum quo aequilis spiritus per cuncta saecula regnat | Amen H Dom. 1 Quadragesimae L

008270

Aurora jam spargit polum terris dies illabitur lucis resultat spiculum discedat omne lubricum | Phantasma noctis decidat mentis reatus subruat quidquid tenebris horridum nox attulit culpae cadat | Ut mane illud ultimum quod praestolamur cernui in lucem nobis effluat dum hoc canore concrepat H Sabbato per annum SL

008270.1

Aurora jam spargit polum terris dies illabitur lucis resultat spiculum discedat omne lubricum | Phantasma noctis exsultet mentis reatus corruat quidquid tenebris horridum nox attulit culpae cadat | Ut mane quod nos ultimum hic deprecamur cernui cum luce nobis effluat hoc dum canore concrepat | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum H Sabbato per annum

008271

Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultans jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pede conculcans tartara solvit catena miseros | Ille qui clausus lapide custoditur sub milite triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus H Octava Paschae SL

008271.1

Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulcrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulcro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H In tempore Paschae

008271.2

Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi damnarant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quantocius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli visum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen H

008271d

Tristes erant apostoli de nece sui domini quem poena mortis crudeli servi damnarant impii | Sermone blando angelus praedixit mulieribus in Galilaea dominus videndus est quantocius | Illae dum pergunt concite apostolis hoc dicere videntes eum vivere osculant pedes domini | Quo agnito discipuli in Galilaeam propere pergunt videre faciem desideratam domini H Philippi, Jacobi

008271d.1

Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli Jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H Comm. Apostolorum et Evangelistarum

008271h

Claro paschali gaudio sol mundo nitet radio cum Christum jam apostoli visu cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore H Philippi, Jacobi

008271h.1

Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H Comm. Apostolorum et Evangelistarum

008272

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mites nos culpis solutos mitis fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus H Annuntiatio Mariae RD SL

008273

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra peccamina et da quieta tempora | Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus H Dom. Pentecostes SL

008273.1

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus illapsus est apostolis | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum circulo quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra crimina et da quieta tempora | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes

008273.2

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Parata sunt haec mystice Paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc carmina et da quieta tempora | Presta H

008274

Christe caelorum habitator alme haec domus fulget sub honore cujus hostiam clemens tibi quam litamus suscipe laudes H In Dedicatione Ecclesiae L

008275

Christe cunctorum dominator alme plebs tibi supplex resonat in aula annuo cujus redeunt colenda tempore festa H In Dedicatione Ecclesiae SL

008275.1

Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum H In Dedicatione Ecclesiae

Pages