VaHW | Cantus Index for Office and Mass

VaHW

Mass/Office

Varia within Holy Week

Displaying 1 - 39 of 39 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

008447

Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors VaHW B MVHRD S

008450

Agios o theos agios Ischyros agios Athanatos eleison ymas sanctus deus sanctus fortis sanctus et immortalis miserere nobis VaHW Fer. 6 in Parasceve H F

008451

Popule meus quid feci tibi aut in quo contristavi te responde mihi quia eduxi te de terra Aegypti parasti crucem salvatori tuo VaHW Fer. 6 in Parasceve F

008452

Quia eduxi te per desertum quadraginta annis et manna cibavi te et introduxi et terram satis optimam parasti crucem salvatori tuo VaHW Fer. 6 in Parasceve F

008453

Quid ultra debui facere tibi et non feci ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam et tu facta es mihi nimis amara aceto namque sitim meam potasti et lancea perforasti latus salvatoris tui VaHW Fer. 6 in Parasceve F

008453.1

Quid ultra debui facere tibi et non feci ego quippe plantavi te vineam meam speciosissimam et tu facta es mihi nimis amara aceto namque mixto cum felle sitim meam potasti et lancea perforasti latus salvatoris tuis VaHW Fer. 6 in Parasceve

850185

Domine miserere VaHW

850191

Ego ante te aperui mare et tu aperuisti lancea latus meum VaHW

850192

Ego ante te praeivi in columna nubis et tu me eduxisti ad praetorium Pilati VaHW

850193

Ego dedi tibi sceptrum regale et tu meo capiti spineam coronam VaHW

850194

Ego eduxi te de Aegypto demerso pharaone in mare rubrum et tu me tradidisti principibus sacerdotum VaHW

850195

Ego propter te Chananaeorum reges percussi et tu me percussisti arundine caput meum VaHW

850196

Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis et tu me flagellatum tradidisti VaHW Fer. 6 in Parasceve

850197

Ego te exaltavi magna virtute et tu me suspendisti in patibulo crucis VaHW

850198

Ego te pavi manna per desertum et tu me cecidisti alapis et flagellis VaHW

850199

Ego te potavi aqua salutis de petra et tu me potasti felle et aceto VaHW

850202

Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit VaHW Sabbato Sancto

850330

Jerusalem Jerusalem convertere ad dominum deum tuum VaHW

850366

Domine miserere Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem VaHW Fer. 5 in Cena Dom.

a01685

Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02441

Ego te feci percutere reges Amorreos et tu perforasti lancea latus meum VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02442

Ego te praeivi in columna nubis et tu me flagellasti ad columna templi VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02444

Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis eorum et tu percussisti arundine caput meum VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02482

Ego te prae caeteris et tu me humilimum esse voluisti VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02482.1

Ego te prae caeteris gloriosus elegi et tu me humilimum esse voluisti VaHW

a02483

Ego tibi dedi sceptrum regale et tu meo spineam coronam VaHW Fer. 6 in Parasceve

a02516

Ego te tibi dedi sceptrum regale et tu in eo capiti spineam coronam VaHW

a07054

Lumen Christi R. Deo gratias VaHW

a07353

Dic mihi fili mi primogenite quid est quod debui tibi facere et non feci quia eduxi te per desertum quadraginta annis manna quoque cibavi te et introduxi in terram satis optimam sed tu retribueris mala pro bonis VaHW Fer. 6 in Parasceve

a07354

Vinea mea electa quid ultra debui facere tibi et non feci ego quidem plantavi vineam veram fructu decoram quomodo conversa es in amaritudine facta es mihi nimis amara aceto namque siti mea potasti et lancea perforasti latus meum VaHW Fer. 6 in Parasceve

a07355

Vae nobis quia peccavimus parce redemptor parce jam parce tua nos gloriosa per crucem sanguinis unda nos purifica supplices petimus VaHW Fer. 6 in Parasceve

a07356

Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus VaHW Sabbato Sancto

a07356a

Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus VaHW Sabbato Sancto

a07356b

Duo angeli sedebant ad sepulcrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant vere dominus VaHW Sabbato Sancto

a07356c

Sanguine suo nos redemit pretioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo VaHW Sabbato Sancto

ah51077

O redemptor sume carmen temet concinentium | Audi judex mortuorum una spes mortalium audi voces proferentum donum pacis praevium | Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prona praesens turba salvatori saeculi | Stans ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrato chrismate | Consecrare tu dignare rex perennis patriae hoc olivum signum vivum jura contra daemonum | Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis et medetur sauciata dignitatis gloria | Tota mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influunt charismata | Corde natus ex parentis alvum implens virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortibus | Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata digna laude nec senescat tempore VaHW Fer. 5 in Cena Dom.

ah51077.1

O redemptor sume carmen temet concinentium | Audi judex mortuorum una spes mortalium | Audi voces proferentum donum pacis praevium | Adsit nostris pater votis qui invisibiliter prae consortibus unxit te oleo laetitiae | Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prona praesens turba salvatori saeculi | Stat ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrando chrismati | Consecrare tu dignare rex perennis patriae hoc olivum signum vivum contra jura daemonum | Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis et sanetur sauciata dignitatis gratia | Tota mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influunt charismata | Corde natus ex parentis alvum implens virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortibus | Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata digna laude nec senescat tempore VaHW Fer. 5 in Cena Dom.

g00952.1

Ego te praeivi in columna nubis ignis et tu me eduxisti ad pretorium Pilati VaHW

g00957

Ego te exaltavi magna virtute et tu me suspendisti in patibulo crucis VaHW