CaH | Cantus Index for Office and Mass

CaH

Mass/Office

Canticle (Hispanic rite)

Displaying 101 - 111 of 111 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

h04752

Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur CaH

h04753

Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia CaH

h04754

Filii accedens ad servitutem dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam a temptationem | Reprime cor tuum et sustine | Inclina aurem tuam et excipe verba intellectus et ne festines in tempore obductionis | Sustine sustentationes dei conjungere deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe | Quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis CaH

h04755

Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso CaH

h04756

Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum CaH

h04757

Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum CaH

h04758

Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies CaH

h04759

Clamabimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis CaH

h04760

Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur CaH

h04761

De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio CaH

h04762

Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum CaH

Pages