Inclytus martyr Tiburtius cum nudatis plantis super prunas ardentes incederet Fabiano praefecto dixit videtur mihi quod super roseos flores incedam in nomine domini mei Jesu Christi
O Christi martyr sancte Kiliane qui pro dei nomine certando coronam aeternam decoris meruisti omnes tua celebrantes sollemnia tuo interventu gaudium in caelo exsultent se habere perpetuum
Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adduxit sociam nomine et opere Scholasticam professione monacham perfectione Christi sponsam hujus mundi exulem patrie vere quaesitricem...
Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor...
Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus...
Barcinon laete Cucufate vernans corporis sancti tumulum honorans et locum sacri venerans sepulcri sparge ligustris | Munus hoc clarum tibi Scillitana civitas misit dedit et beatum quando Felicem...
Ecce micantia veluti sidera nostrae Euphemiae certatrix trophea revolvens advexit anni rotatile cursu nobis jam celeri | Vota cum gaudiis crimina lacrimis mixta perpandere nunc omnes quo imus causa...
Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non...