Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia
Factum est in una dierum et Jesus sedebat docens et erant pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae Judaeae et Jerusalem et virtus erat domini ad sanandum eos...
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes alleluia hic factus est in caput anguli a domino factum est et est mirabile in oculis nostris alleluia alleluia
Maria exsultavit in spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera...
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum dei quia quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est alleluia alleluia