Genre: 
Full text: 
Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus
Fulltext source: 
ah02028
CAO sources: 
SL
CAO: 
8378