Genre: 
Full text: 
(a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
Fulltext source: 
Corpus troporum VII, n°146 versio I, p.184