Full text:
Jam est nostra advocata super caelos exaltata apud regem gloriae patris sinu collocata a filio coronata in regno letitiae salutari meruisti quia te non extulisti tantae prolis gaudio per hanc prolem non es lesa permansisti sed illaesa tuo puerperio propter nostros est reatus ex te deus humanatus ut nos a miseria relevaret hujus mundi ne possemus hic confundi hostium invidia ergo salva peccatores ut non timeant terrores pravorum spirituum per te salvi mereantur visu dei ut fruantur tecum in perpetuum suffulti
Genre:
Troped chant ID:
600178
Fulltext source:
Bonastre - estudis sobre la verbeta p. 175
Notes:
verbeta
- Log in to post comments