Tribus miraculis ornatum diem sanctum colimus hodie stella magos duxit ad praesepium hodie vinum ex aqua factum est ad nuptias hodie a Joanne Christus baptizari voluit ut salvaret nos alleluia
Dixit Jesus ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam alleluia
Quam pulchra es dilecta mea et quam decora carissima mea in deliciis statura tua assimilata et palmae et ubera tua botris et odores tui sicut malorum granatorum guitur tuum sicut vinum optimum...
Sanctus iste cum in vita monastica vinum administraret ex obediencia vas quod de manu lapsum confregerat repente de terra potu conservato integrum levat alleluia
Laetentur omnes populi tantae festivitatis gaudio quia hodie novum sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie salvator mundi in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est hodie vocatus ad nuptias...