Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula
Plebs omnis sancta conventus ecclesiae primitiarum deferentes munera in loco sancto quem elegit dominus in novitate ambulemus gratiae illuminati corpus et spiritum | Hujus diei clara sit sollemnitas...
Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem...
Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria...
Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum...
Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem...
Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit...
Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est...
Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi...
Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu...