Suffragante domine beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut mala vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem...
Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei