Genre: 
Full text: 
Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum || Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli || Omni || Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis || Omnipotentem || Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina || Omni || Nix glacies noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes || Omnipotentem || Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae || Omni || Omnia viva quae venit aequor quae vehit aer terraque nutrit || Omni || Cuncta hominum gens Israel ipse christicolaeque servuli quique || Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes || Omnipotentem || Rite camini ignei flammas iussa tyranni tempore prompti || Omni || Sit genitori laus genitoque lausque beato flamine sacro || Omni
Fulltext source: 
E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637