Genre:
Full text:
Christe lux mundi salus et potestas qui diem solis radiis adimples noctis et furvam faciens corusco sidere pingis | Certis ut totum motibus peractum temperes mundum vicibus recursus atque resolvat omnium labores sorte quietis | Ecce vergentem rotat hora solem vesperis rursum remeantis ortum hinc et astrorum chorus omnis alto surgit Olympo | Nos pio cultu tibi praecinentes vocibus sacros modulamus hymnos sensibus totis simul excitamus pangere laudes | Tura libamus tibi magnae rector lumen et sacrum domino exhibemus fervidum guttas madidumque summo vertice nectar | Praestet ut votum ferat ut medellam donet nostris veniam delictis firmet ut sensum placida quiete mulceat artus | Et licet noctis sileant profunda horridis mundi tenebris operta mens tamen nostra fidei supernae splendeat ortu | Desinant culpae vigilet vicissim noster illabens animus nec ulla sensum involvat gravior gravantum spiritus umbra | Cor enim nostrum vigili sopore somniet Christum dominumque semper insonet psalmis meditemur hymnis nocte dieque | Gloria summo celebret parenti gloria Christo spirituque sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen
Text submitted by: