Genre: 
Full text: 
Regis indigni generosa proles Hispalis clarum decus Hermegilde rex et invictae fidei triumpho inclyte martyr | Gentis inductam vitio profanae arrii labem monitis Leandri tunc et Ingundae pius eluisti sanguine fuso | Carceris squalor nec acerba patris ira diversis metuenda poenis nec ferox diram quatiens bipennem terruit ultor | Nec tibi fluxo trabeata fastu fama nec fulgor placuit coronae vana caelestis sed amore regni sceptra relinquis | Ergo sanctorum potioris aulae cinctus incendis procerum caterva martyr hos fulgens melioris ornat purpura cultus | O tuae gentis pater atque custos sint tibi semper tua regna curae supplicum summo referas precamur vota Parenti | Cui tuo crescens pietas trophaeo comparem Natum docet et potentem Spiritum vivet quibus unus omni tempore cultus
Fulltext source: 
E-E 112-II-56
Notes: 
Hymn for Vespers on Feast of Saint Hermenegildi Martyris (April 13) attributed to Francisco Pacheco (1535-1599). Text in Officia propria Sanctorum Hispalen. Ecclesiae (1591) [E-E 112-II-56]