Genre: 
Full text: 
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen
Fulltext source: 
GB-Lbl (London) Add MS 30851 f. 127r
Notes: 
Randel 393-11