Genre: 
Full text: 
Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
Lecture with comments, neumed. Nov. 2022 edited as ah49398