Genre: 
Full text: 
Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie quae jacebat in tenebris per primi culpam hominis | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | De virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contempnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudians angelorum symphonia sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera ipsum qui regit saecula | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi latere intra sinum ecclesiae multos in fide colligit et caeli cives efficit | TUNC videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient | Cum myrrha imputribili ad sepulturam Domini cum Deus et rex gloriae adoratur in homine | AURUM et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes | Regnanti in saecula saeculorum Amen
Feast: 
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
the text in SG 382 differs considerably from AH, therefore version 'point 1'. Previously edited as a07052
AH volume: 
49
AH item number: 
389