Genre: 
Full text: 
Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit Corrosit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutrienci Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum Quia turba gentium relicto vitiorum profundo Og rege Basan confuso Te solum adorat Christum creatorem quem et cognoscit in carne venisse redemptorem
Fulltext source: 
Graduale Scepusiense
AH volume: 
50
AH item number: 
269