Genre: 
Full text: 
Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kyrios | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula amen
Feast: 
Fulltext source: 
AH 53 240 (the long version)