Genre: 
Full text: 
Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine
AH volume: 
54
AH item number: 
97