Genre: 
Full text: 
Credo in Deum patrem omnipotentem | Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia | Creatorem caeli et terrae | Sine quo nihil est creatum | Et in Jesum Christum filium ejus unicum | Natum ante saecula | Dominum nostrum | Pro mundi remedio carnis opertum pallio | Qui conceptus est de spiritu sancto | Natus ineffabiliter | [natus] Ex Maria virgine | Sol de stella | Passus sub Pontio Pilato | Ipsi potestate tradita | Crucifixus mortuus et sepultus | Qui nulla perpetrarat facinora | Descendit ad inferna | Gemit capta pestis antiqua | Tertia die resurrexit a mortuis | Tyrannum trudens vinculo | Ascendit ad caelos | Unde descenderat | Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis | Regna cujus jure tenet parili | Inde venturus est judicare vivos et mortuos | Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Credo in spiritum sanctum | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne Dei auribus | Sanctam ecclesiam catholicam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Sanctorum communionem | Angeli quorum semper vident faciem patris | [remissionem peccatorum] Carnis resurrectionem | In mortalitatem cum Christo | Vitam aeternam | Quem repromisit Deus diligentibus se | Amen
Fulltext source: 
F-LA : MS 0263