Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere...
In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus...
Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et...
Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi...
Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
O quam clarifica luce coruscas sacer sanctissime Paule vota praecantum suscipe mores instrue mentes nostras ut caritate repleti gratulemur tecum in conspectu domini pariter conjuncti
Mire cunctorum deus et creator mitis et fortis solidator orbis Vota servorum tibi dubditorum aspice clemens | Pangimus clarum cupidi triumphum mente gaudentes simul et precantes Sanctus ut praesens...