Genre: 
Full text: 
Credo in unum deum patrem omnipotentem | Factorem caeli et terrae | Visibilium omnium et invisibilium | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et | Ex patre natum ante omnia saecula | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero | Genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Et homo factus est | Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato | Passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas | Ascendit ad caelos sedit ad dexteram patris | Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos | Cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et cum glorificandum | Qui locutus est per prophetas | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | Et vitam venturi saeculi amen
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30845 4
Notes: 
Randel 482-13