Dominique Crochu | Cantus Index for Office and Mass

Dominique Crochu

Chants added by the contributor

Displaying 201 - 300 of 303 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a03303

Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus H Annae 1 year 12 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 985

a03295

Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia H BMV de Monte Carmelo 1 year 12 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 971

a03296

Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia H BMV de Monte Carmelo 1 year 12 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 971

a03286

Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus A Olavi 2 years 1 day ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1234

a03285

Electus est a Domino ut esset monachorum exemplar et praecipuus sanctae regulae minister A Mauri 2 years 1 day ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 796

a03284

Jam noctis umbrae concidunt dies cupita nascitur qua virgini Scholasticae sponsus perennis jungitur | Brumae recedit taedium fugantur imbres nubibus vernantque campi siderum aeternitatis floribus | Amoris auctor evocat dilecta pennas induit ardens ad oris oscula columba velox evolat | Quam pulchra gressum promoves o cara proles principis Nursinus abbas adspicit grates rependit numini | Amplexa sponsi dextera metit coronas debitas immersa rivis gloriae deique pota gaudiis | Te Christe flos convallium patremque cum paraclito cunctos per orbis cardines adoret omne saeculum H Scholasticae 2 years 1 day ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 836

a03283

Adorna Sion thalamum quae praestolaris dominum sponsum et sponsam suscipe vigil fidei lumine | Beate senex propera promissa comple gaudia et revelandum gentibus revela lumen omnibus | Parentes Christum deferunt in templo templum offerunt legi parere voluit qui legi nihil debuit | Offer beata parvulum tuum et patris unicum offer per quem offerimur pretium quo redimimur | Procede virgo regia profer natum cum hostia monet omnes ad gaudium qui venit salus omnium | Jesu tibi sit gloria qui te revelas gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Purificatio Mariae 2 years 1 day ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 347

a03282

Lumen ad revelationem gentium praedicavit Anscharius et borealis regio solem justitiae orientem ex alto conspexit A Ansgarii 2 years 1 day ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 825

a03281

Excelsam Pauli gloriam concelebret ecclesia quem mire sibi apostolum ex hoste fecit dominus | Quibus succensus aestibus in Christi nomen saeviit Exarsit his impensius amorem Christi praedicans | O magnum Pauli meritum caelum conscendit tertium audit verba mysterii quae nullus audet eloqui | Dum verbi spargit semina seges surgit uberrima sic caeli replent horreum bonorum fruges operum | Micantis more lampadis perfundit orbem radiis fugat errorum tenebras ut sola regnet veritas | Christo sit omnis gloria cum patre et almo spiritu qui dedit vas tam fulgidum electionis gentibus H Pauli 2 years 2 days ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 343

a03280

Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit | In quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat H Mauri 2 years 4 days ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 148

a03278

Maurus et Placidus cum bonis pollerent moribus magistri sui adjutores coeperunt exsistere A Mauri 2 years 5 days ago Ex Antiphonario Abbatiae Jocensis, 2021, sanctorale, vol. 1, p. 147

a03279

Maurus et Placidus cum bonis pollerent moribus magistri sui adjutores coeperunt exsistere A Mauri 2 years 5 days ago Ex Antiphonario Abbatiae Jocensis, 2021, sanctorale, vol. 1, p. 147

a03277

Obedientiae pennis elatus super aquas graditur nec fluctibus mergi potuit qui spiritu Dei ferebatur A Mauri 2 years 1 week ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 792

a03276

Exsultavit spiritus meus in deo salutari meo quia fecit mihi magna qui potens est A 2 years 1 week ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1032

a03275

Dixit ad Mariam Simeon tuam ipsius animam pertransibit gladius A 2 years 1 week ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1032

a03266

Praesul invictissimus audito turbarum impetu ad sanctorum reliquias confugit quibus corpus suum caelesti clypeo munivit A Bonifacii 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 983

a03265

Praesulis exsultans celebret Germania laudes et Bonifatii opus martyris amificum | Ordinat hunc Roma mittitque Britannia mater doctorem populis et decus ecclesiae | Pontificem summum signorum fulmine clarum eloquio nitidum moribus egregium | Quem Francus Frisoque simul Saxoque ministrum aeternae vitae praedicat esse sibi | Quod terra moritur frumentum plurima confert semina fructumque multiplicare studet | Sicque sacerdotis domini laetissima crescit paucis ex granis glorificanda seges | Gloria summa patri compar sit gloria nato laus et in aeternum spiritus alme tibi H Bonifacii 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 981

a03264

Clotildis mater patriae in caelis coronata fecisti viriliter adsis et salva populum tuum A Chlotildis Regina 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 980

a03262.1

Salve Franciadum gloria gentis per te sol fidei nube soluta illustrat patriam lumine Christi per te prima dies orta salutis | O regum soboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro sobolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genitrice te praebente manum quaerere discent |sanctae sint triadi laudis honores per quam francigenis femina prudens ae colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat H Chlotildis Regina 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 976

a03263

Ad quas orba viro tristior aedes gressus promoveas sola Clotildis Martini tumulo condis amaros luctus inde potens bella coerces | Incumbens precibus nec tibi parcens indulges aliis nutris egenos Christi membra foves prodita factis dum regina lates nota coruscas | Felices nimium si tua nati prudenter saperent verba salutis o regum genetrix ipsa nepotum urget cura tuum pectus amore | Nunc e sede poli respice gentem te matrem fidei grata salutat praesens alma tuis caelitus esto propellas patria longius hostes | Sanctae trinitati laudis honores per quam Francigenis femina prudens Christi colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat H Chlotildis Regina 2 years 2 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 575

a03262

O regum suboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro subolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genetrice te praebente manum quaerere discent | Sanctae Trinitati laudis honores per quam Francigenis femina prudens christi colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat H Chlotildis Regina 2 years 2 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 573

a03261

Summi sacerdos numinis photinus insignis senex spectanda fortitudinis exempla demonstrat gregi | Ardore poenarum flagrans raptatur ad praetorium hunc impetunt clamoribus cum plebe saevi principes | Tunc Christus ore praesulis effata promit libera succenditur verbis furor senatus indignans fremit | Raptant prehendunt verberant pugnis premunt et calcibus conclusus atro carcere exhalat astris spiritum | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior H Photini Episc. et soc. 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 967

a03260

Quid tuo nobis potius placere in die debet tibi quam decoris fortius niti precibus vel hymnis optime Maure | Tu sacris quondam puer institutis maximum viae studium perennis unde praeclaris rutilas triumphis hic didicisti | Es memor quantae fidei fuisti cum tuos mollis tulit unda gressus excito cursu Placidum profundo fonte levasti | Hic viam longe positus videbas pallibus stratam facibus coruscam qua pater caelum Benedíctus olim noster adivit | Quod tibi quondam fieri petebas lege sub qua nos modo regulari graviter vivens prece da perenne vivere nobis | Velle det vobis pietatis auctor rex deus cum quo sine fine regnat filius compar sed et utriusque spiritus almus H Mauri 2 years 2 weeks ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 144

a03259

Ex quo religio tot procerum parens gallos addiderit christiadum gregi quis par Hilario quis generosius natum de patre vindicat | Insignes titulos eloquium grave dotes innumeras plebs sacra concinat laus suprema fides qua genitum deo altis vocibus asserit | Si non tincta fuit sanguine profluo clara fronte micans infula nobilis curis mille litat martýrii decus supplet continuus labor | Hoc nic aena fides vindice nititur frustra tartareus concutit hanc furor hic oris gladio fulgurat aureo vastantes abigens lupos | Quo vultu reducem grex pius excipit quas post longa metit per aelia laureas te martine docet quam pede strenuo virtutum rapias viam | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini H Hilarii 2 years 2 weeks ago

a03251

Hilarius latinae eloquentiae Rhodanus insignis ecclesiarum doctor in cujus libris pietas fidei non vacillat A Hilarii 2 years 2 weeks ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 137

a03252

Hilarius latinae eloquentiae Rhodanus insignis ecclesiarum doctor in cujus libris pietas fidei non vacillat A Hilarii 2 years 2 weeks ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 137

a03238

Non fraus magnanimum non favor aut minae athletam quatiunt jussa tyrannidis explens pastor oves linquere cogitur quis jam contineat lupos | Ergo praesul abis dum generosa mens te parere facit Gallia lacrimas fundat terra Phrygum suscipiens patrem verbi vindice gaudeat | Erroris latebras doctor Hilarius spargit luce nova fonteque vivido expurgat nocuis pascua faecibus gentes erudit efferas | Ipsos dum titubant instituit fide pastores redeunt mox ad ovilia quos error timidos abstulerat procul et vocem patris audiunt | Praesul magne poli qui super ardua solem justitiae cominus adspicis verbum nos doceat quaesumus impetra cujus dogmata praedicas | Mundani metuant imperii ducem qui terram sapiunt Caesaris haud timet infensi furias pastor et asserit christi liberius fidem | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini H Hilarii 2 years 2 weeks ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 789

a03236

Nobilem Christi famulam diserta voce cantemus decus aemulatam feminae fortis sacra cui profudit pagina laudes | Cui fides vivax pia spes amorque in deum fervens operum bonorum fertilis radix amor unde fratrum nascitur ultro | Motus illius meritis remitte sontibus nobis scelus omne Jesu ut tibi puro resonemus aequas pectore laudes | Sit Patri summo decus atque virtus laus tibi nato celebrisque cultus flamini sancto parilis potestas nunc et in aevum H Comm. unius Confessoris TP 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 320

a03237

Nobilem Christi famulam diserta voce cantemus decus aemulatam feminae fortis sacra cui profudit pagina laudes | Cui fides vivax pia spes amorque in deum fervens operum bonorum fertilis radix amor unde fratrum nascitur ultro | Motus illius meritis remitte sontibus nobis scelus omne Jesu ut tibi puro resonemus aequas pectore laudes | Sit Patri summo decus atque virtus laus tibi nato celebrisque cultus flamini sancto parilis potestas nunc et in aevum H 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 320

a03235

O beata anima quae meruit esse sedes sapientiae cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum A Teresiae Avilensis 2 years 3 weeks ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 246

a03234

Laeti colentes famulum qui te perfecte coluit tibi grabanter domine amoris hymnum promimus | Christi fidelis assecla ultro reliquit gaudia cuncta quae mundus exhibet fugaces atque copias | Tibi se vovit subditum humilitate oboediens Christi carnis munditie sponsi aemulator virginum | Tibi placere gestiit tibique adhaesit unice mentem verba vel opera amoris fovens ignibus | His caritatis vinculis in terris tibi deditus liber ad astra jugiter triumphaturus prodiit | Ejus exemplis excitos da gradi nos alacriter ut te cum nato et spiritu laudemus hymnis caelicis H 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 326

a03233

O castitatis signifer et fortitudo martyrum utrisque reffens praemia audi benignus supplices | Haec virgo magni pectoris beata sorte duplici binaque palma nobilis hic tollitur praeconiis | Haec te fateri pertinax tortoris acre bracchium armavit in se strenue tibique fudit spiritum | Sic saevientis vulnera et blandientis vincere mundi docens illecebram fidem docet nos integram | Hujus favore debita nobis remittas omnia fomenta tollens criminum tuamque subdens gratiam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Comm. unius Virginis Martyris 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 284

a03232

Confessor aeterni patris invicte miles filii athleta fortis spiritus nobis fave poscentibus | Christi crucem tu bajulas Christoque confixus cruci jucunda spernens saeculi gaudes modo in regno dei | Tu nempe felix gaudia ovans conscendis ardua caeligenarum epulis fruiturus perennibus | Nunc ergo nobis quaesumus praesens adesto cominus omne impetrando commodum et post perenne gaudium | Hujus o Christe meritis nostris adesto precibus quo tibi laudum debita deferamus obsequia | Tibi patrique gloria cum sancto sit spiramine in summa caeli curia nunc et per cuncta saecula H 2 years 3 weeks ago Antiphonale ad usum monasterio de Jouques, p. 104

a03231

Jesu corona caelitum Maria caeli gaudium deo fruentes angeli audite vota supplicum | Vos patriarcharum chori vatumque turmae nobiles vos principes apostoli vos purpurati martyres | Vos juncta confessoribus amoena castra virginum anachoritarum greges nostris favete plausibus | Vestris enim concivibus nostram professis regulam haec jubilantis ordinis dicata sunt solemnia | His inclytis parentibus congratulamur filii illustre quos consortium vestri beat collegii | Sit laus patri cum filio et utriusque flamini quos vestra felix civitas hymno celebrat perpeti H 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 537

a03230

Decus et norma omnium Christe Jesu fidelium qui sponte morte saeculum tu redemisti perditum | Hic sanctis vixit moribus orbemque calcans funditus vitae perennis praemium captavit prudens caelitus | Spretis cunctis deliciis ad alta scandens aethera sacraque Deo victima ferens atque suspiria | Ordo te nunc monasticus sacris perpulsat cantibus ut tecum super aethera fruamur sancta praemia | Laus Trinitati debita honor potestas gloria perenniter sit omnia per saeculorum saecula H 2 years 3 weeks ago Antiphonarium Abbatia Jouques 2021

a03229

Salvete cedri Libani plantae virentes ordinis quae prata nunc caelestia impletis almo germine |Vos Trinitatis gloria aeterna circumplectitur vos aura matris Virginis mulcet piis favoniis | Vos angelorum curiae cingunt chorea perpetim et irrigant purissimi aeternitatis rivuli | O inclytae propagines vestros juvate filios in valle maesta debiles nos roborate surculos | Sit laus Patri cum Filio simulque dulci flamini laeti quibuscum vivitis in sempiterno lumine H Omnium Sanctorum 2 years 3 weeks ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1123

a03228

CHriste pastorum caput atque princeps gestiens hujus celebrare festum debitas sacro pia turba psallit carmine laudes | Quas oves Petro dederas ovile orbis ut totus fieret sacratum hic tuo nutu positus supremo culmine rexit | Strenuum bello pugilem superni chrismatis pleno tuus unxit intus Spiritus dono posuitque sanctam pascere gentem | Hunc tibi electum faciens ministrum ac sacerdotem socians dedisti dux ut astaret populo fidelis ac bonus altor | Hic gregis ductor fuit atque forma lux erat caeco misero levamen providus cunctis pater omnibusque omnia factus | Christe qui sanctis meritam coronam reddis in caelis docili magistrum fac sequi vita similique tandem fine potiri | Aequa laus summum celebret parentem teque salvator pie rex per aevum Spiritus Sancti resonet per omnem gloria mundum H 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 290

a03221

Inclytus rector pater atque prudens cujus insignem colimus triumphum iste confessor sine fine laetus regnat in astris | Qui Petri summa cathedra residens praesul immensi gregis et magister regna per claves Domini potenter caelica pandit | Qui sacerdotis ducis ac magistri munus insumpsit populis sacratum praesul et vitae sapiens paravit dona beatae | Ipse dux clarus fuit et magister exhibens sacrae documenta vitae ac Deo semper satagens placere pectore mundo | Nunc eum nisu rogitemus omnes abluat nostrum pius ut reatum et sua ducat prece nos ad alta culmina caeli | Sit Deo soli decus et potestas laus in excelsis honor ac perennis qui suis totum moderans gubernat legibus orbem H 2 years 3 weeks ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 293

a03180

Cum vidisset Jesus matrem stantem juxta crucem et discipulum quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus deinde dicit discipulo ecce mater tua A Septem Dolorum BMV 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 224

a03179

Cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 334

a03176

Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia A Josephi 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 887

a03175

Ascendit autem Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David quae vocatur Bethleem alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 887

003793.1

Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph alleluia A Josephi 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 886

a03174

Barnabae clarum colimus trophaeum quo micat celsus merita corona multa pro Christi vehementer usque passus honore | Abdicans agro generosus urget ut fide vivax ope caritatis nominis plebes nova christiani laeta virescat | Quam libens noscit petit atque defert maximum Paulum socio labore Spiritus nutu peragrans fidelis litora multa | Nil sibi parcit cupidusque Christo plurimos affert bonus atque pascit donec effuso rutila probatur sanguine palma | Da deus tanto famulo rogante nos sequi fortes iter ad salutem ut domo aeterna tibi concinamus cantica laudis H Barnabae 2 years 1 month ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 380

a03173

Optavi et datus est mihi sensus invocavi et venit in me spiritus sapientiae A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 404

a03172

Sancti evangelii codicem barbarorum furor gladio penetravit ut ad pectus perveniret martyris qui occidi potuit at non vinci A Bonifacii 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 984

a03171

Rex Clodovaeus elevatis ad caelum oculis ait domine Jesu Christe quem Clotildis praedicat esse filium Dei vivi da mihi victoriam et serviam tibi A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 979

a03167

Blandina omnium postrema de exitu suo gaudens tandem et ipsa victimae instar jugulata est A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 977

a03166

Triumphat mundi principem Blandina cunctis fortior immota coram judice lassat manus torquentium | Duro ligata stipiti distenta per crucis modum et devoranda concitis paratur esca bestiis | Sed nulla vel contingere corpus sat audax bellua recedit impasta fame ipsis tyrannis mitior | Sic per ferinos impetus per carceres per verbera per flammeas sartagines ovans ad astra convolat | Sit laus Patri laus Filio sit par tibi laus Spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior H 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 971

a03165

Interrogatus a praeside beatus Photinus quisnam esset christianorum Deus respondit si dignus fueris cognosces H 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 972

a03164

Mox ad theatrum prodiens turbis palam spectantibus mature cum sancto truces ad bestias expostus es | Immensa scindunt verbera mordent furentes belluae ignita sedes ustulat detruncat audax ascia | O martyres o victimae his Attalus conjungitur refert coronas ponticus palmasque victrices metit | Nos o juvate supplices quos dente discissos fero tormenta post et barbara caelo securis addidit | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior H 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 975

a03163

Maturus igitur et Sanctus cum Blandina et Attalo ducti sunt ad bestias in amphitheatrum A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 971

a03162

Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 97

a03161

Attalus vehementer a populo postulatus paratus ad certamen accessit fretus conscientia recte factorum A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 970

a03160

Blandina fortis adolescentia cum a primo mane ad vesperam torqueretur in ipsa confessione vires resumebat dicens christiana sum et nihil apud nos mali geritur A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 969

a03159

Beatus Photinus nonagenario major animam adhuc retinens ut per eam Christus triumpharet A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 969

a03157

Joanna sponsa Christi tutrix et custos patriae esto tuis famulis murus inexpugnabilis assiduis suffragiis A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 965

a03158

Joanna sponsa Christi tutrix et custos patriae esto tuis famulis murus inexpugnabilis assiduis suffragiis A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 965

a03155

Salve cordis intrepidi virgo mitis et pudica tormenta dira sustinens Christi refers imaginem | Voces supernas audiens Jesu repleta lumine dum fata pandis patriae silent paventque judices | Oppressa flammis clamitas Jesum crucemque fortiter amplexa ad ipsum simplicis instar columbae pervolas | Sit laus patri sit filio sancto decus paraclito qui corda amore sauciat vires et auget languidis H 2 years 1 month ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 571

a03156

Salve cordis intrepidi virgo mitis et pudica tormenta dira sustinens Christi refers imaginem | Voces supernas audiens Jesu repleta lumine dum fata pandis patriae silent paventque judices | Oppressa flammis clamitas Jesum crucemque fortiter amplexa ad ipsum simplicis instar columbae pervolas | Sit laus patri sit filio sancto decus paraclito qui corda amore sauciat vires et auget languidis H Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 571

a03153

Stans beata Joanna in medio flammae oculis ad crucem conversis sic orabat dicens domine Jesu accipe spiritum meum ne statuas illis hoc peccatum A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 963

a03152

Ostium victrix properante cursu Carolum ad sanctam comitaris aedem ut tri umphantem sacra rite signet unctio regem | Gaudio fundens lacrimas Joanna Principi plaudis Domino rependis debitas grates retinesque dextra nobile signum | Erigens longa populum ruina mira fecisti generosa virgo jure te nostrae patriae parentem saecla vocabunt | Sed manet major meliorque merces te novus poscit labor et triumphus te Deus mittens dabit ipse vires atque coronam | Qui dedit presso populo salutem laude ter sanctum Dominum colamus semper ut tantae meritis patronae Gallia vivat H Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 962

a03151

Stetit succincta lumbos suos in veritate et induta loricam justitiae assumpsit scutum et galeam salutis A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 960

a03148

Sanctissima christi sponsa dilecto suo jugiter adhaerebat et unus cum illo spiritus erat A Teresiae Avilensis 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 246

a03147

Te Catharina maximis nunc veneramur laudibus cunctae lumen ecclesiae sertis ornata plurimis | Magnis aucta virtutibus et vita florens inclita humili mente ac strenua per crucis pergis tramitem | Stella videris populis salubris pacis nuntia mores restauras optimos feroces mulces animos | Sancto compulsa Spiritu ignita verba loqueris quae lucem sapientiae aestus amoris ingerunt | Tuis confisos precibus virgo dilecta Domino nos caritate concitos fac Sponsi regna quaerere | Gloria tibi Domine qui surrexisti a mortuis cum Patre et Sancto Spiritu in sempiterna saecula H Catharinae Senensis 2 years 1 month ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 369

a03143

Evangelii factus sum ego minister secundum operationem virtutis dei A Marci 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 79

a03141

Evangelii factus sum ego minister secundum operationem virtutis dei A Marci 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 79

a03139

Custodivit eam angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde revertentem atque in medio ignis non dereliquit eam A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 961

a03138

Ecce levavit ad gentes manum suam et ad populos exaltavit signum Domini ut fugerent partes adversae A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 960

a03137

Stetit succincta lumbos suos in veritate et induta loricam justitiae assumpsit scutum et galeam salutis A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 960

a03136

Suscitavit eam dominus et ideo puella induit armaturam Dei ut posset stare adversus insidias inimicorum A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 960

a03135

Ecce Joanna virgo simplex et piissima quoniam timebat dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum A Joannae de Arc Virginis 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 959

a03134

Dux pacifer Augustinus cum beato sanctorum choro elato crucis domini triumphali vexillo ingrediebatur civitatem A Augustini Cant. 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 954

a03132

Dilexi justitiam et odivi iniquitatem propterea morior in exsilio A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 951

a03133

Dilexi justitiam et odivi iniquitatem propterea morior in exsilio A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 951

a03131

Te triumphanti celebramus ore inclytum Romae jubar o Gregori corde qui magno superans procellas littora tengis | Gaudeat coetus Benedicti patris qui tot et tantos generavit orbi filios nullus simili refulsit laude verendus | Nuntium latae ditionis adfert dextra ludentis pueri dolantem dum secus fabrum domino regente segmine scribit | Alta conscendas pater oriaris sol novus mundum radiis serenans pontifex Petri sedeas cathedra arbiter orbis | In latebrosos fugiant recessus quotquot hostili rabie furentes in gregem christi satagunt nefanda tela vibrare | Sis memor chari gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes H Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 945

a03130

Dixerunt mundi rectores haereditate possideamus templum dei Gregorius autem pro muro domui Israel fortis astitit A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 950

a03129

Pontifex magnus populo stupente sub columbina specie loquentis spiritus sancti documenta sensit actibus implet | Fortis occurrit mulier Mathildis quae patri summo tribuens juvamen inclytae sedis studio fideli jura tuetur | Triticum cernens loliis scatere praesul et messem manibus profanis objici zelo rapiente saevit alter Elias | Ut viam currant patriae supernae libero gressu populi fideles anteit pastor propriam paratus tradere vitam | Murus Israel domui stetisti criminum vindex columenque Romae inter aerumnas placida Gregori morte potiris | Martyres pergis prope laureatus firmus et constans fidei tenacem o pater praebes animum triumphi gaudia sumas | Sis memor cari gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes H Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 949

a03128

Gregorius in vita sua sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum A 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 948

a03127

Surrexit Gregorius quasi ignis et verbum ejus quasi facula ardebat A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 947

a03126

Pastor vigilantissimus judicium incepit a sanctuario et sponsae decus zelatus est A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 947

a03125

Gregorius septiformi gratia plenus non sumpsit sibi honorem sed vocatus a Deo gradum conscendit A Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 1 month ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 946

a03124

Jucunda patrum rediit festivitas illustrium confessione cordium qui respuerunt sǽculum | Quorum colentes annuam solemnitatem candidam ipsos precamur humiles ut nostras mundent maculas | Oratione sedula votisque nostris subditis det nobis indulgentiam eorum intercessio | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula H 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 876

a03123

Cum in die magni sabbati beatus Hugo sacris interesset columnam novae lucis salutabat crebris exorans suspiriis ut ad terram promissionis feliciter perveniret alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 875

a03122

Qualem caritatem corde servaret Odilo mire demonstravit qui defunctorum fidelium cruciatibus condolens eos quotannis dulci refrigerio foveri decrevit alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 875

a03121

Maiolus caritate redundans et gratia sanctitatem angelicam aemulatus virtute super hominem ferebatur alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 875

a03120

Surrexit Odo plenus spiritu sancto et monastici ordinis decus per orbem renovatum est alleluia A 2 years 1 month ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 874

a03119

Quae tanta patres gloria vos nimbo adornat caelico in nos redundat lucida quos foedus idem congregat | Quos patris immortalia dent jussa fructus uberes per vos patet clarissimis gestis loquelis moribus | Hortus venustus floribus agerque laete frugifer virtutibus cluniacus per vos amoenus splenduit | Pii sagaces providi prodesse aventes fratribus quot comparastis incolas caeli beatitudinis | Adeste nobis regulae quam vos amastis asseclis ut hanc tenentes seduli Christum sequamur principem | In patria cum gaudio vestrae cohortis particeps et nostra turma concinat in trinitatis gloriam H 2 years 1 month ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 563

a03111

Beatus Anselmus saeculi principes docebat dicens nihil amplius diligit deus in hoc mundo quam ecclesiae suae libertatem A Anselmi 2 years 2 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 872

a03110

Amen dico vobis quod uni ex minimis meis fecisti mihi fecistis venite benedicti patris mei possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi A Joannis a Deo Confessoris 2 years 2 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 829

g03468

Concordi laetitia propulsa maestitia mariae praeconia recolat ecclesia virgo Maria |Quae felici gaudio resurgente domino floruit ut lilium vivum cernens filium virgo Maria | Quam concentu parili chori laudant caelici et nos cum caelestibus novum melos pangimus virgo Maria | o regina virginum votis fave supplicum et post mortis stadium vitae confer praemium virgo Maria | Gloriosa trinitas indivisa unitas ob Mariae merita nos salva per saecula virgo Maria Sq 2 years 2 months ago Cantus Mariales, Solesmes, 1906, p. 73

a03106

Fulget in caelis celebris sacerdos stella doctorum rutilat corusca lumen intactum fidei per orbis climata spargens | Cive tam claro sion o superna laeta dic laudes domino salutis qui modis miris sibi vinxit ipsum lumine complens | Hic fidem sacram vigil usque firmat arma et errorum subigit potenter sordidos mores lavat et repellit dogmate claro | Laus honor virtus triadi beatae cujus in terris studuisti amanter alta scrutari nitidaque in astris luce potiris H Augustini 2 years 2 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 424

a03105

Aeterne sol qui lumine creata comples omnia suprema lux et mentium te corda nostra concinunt | Tuo fovente spiritu hic viva luminaria fulsere per quae saeculis patent salutis semitae | Quod verba missa caelitus nativa mens quod exhibet per hos ministros gratiae novo nitore claruit | Horum coronae particeps doctrina honestus lucida hic vir beatus splenduit quem praedicamus laudibus | Ipso favente quaesumus nobis deus percurrere da veritatis tramitem possimus ut te consequi | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum H 2 years 2 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 303

a03104

Festivas age gratias christicolarum concio in Barnabae apostoli festivo natalitio | Hunc fide vita sequere laudabili vestigio quem deus apostolico aggregavit collegio | Iste terrena despicit caduca sibi subicit cum deus ipse sufficit sibi nil unquam deficit | Hic infimis renuntiat hic se supernis sociat se propriis exspoliat ut christum lucrifaciat | Hic agrum vendens proprium apostolis dat pretium ut commune subsidium cunctorum sit fidelium | Hic sublimatus Barnabas ad culmen apostolicum verbi doctrinae pabulo gregem pavit dominicum | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

a03103

O pontifex egregie Pothinus insignis senex spectanda fortitudinis exempla demonstrat gregi | Ardore poenarum flagrans raptatur ad praetorium hunc impetunt clamoribus cum plebe saevi principes | Tunc Christus ore praesulis effata promit libera succenditur verbis furor senatus indignans fremit | Raptant prehendunt verberant pugnis premunt et calcibus conclusus atro carcere exhalat astris spiritum | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior H 2 years 2 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 571

a03102

Aureliani turribus frustra premuntur hostium intrat joanna milites hymnos precesque concinunt | Quam vellet hosti parcere hunc voce amica praemonet sponte ut recedens liberum regnum relinquat galliae | Negat sed agmen gallicum ruit joanna sanguinem profundit icta vulnere deusque dat victoriam | Urbes et agros occupat rursus nitescunt liliae turmae fugantur hostium rhemos patescit semita | O sancta et una trinitas firmans movensque pectora contra malum certantibus dona vigorem et praemium H Joannae de Arc Virginis 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

a03101

En adest pastor vigil et superno spiritu plenus gladioque verbi conteret tetros zabuli minantis fortior astus | Jam sicambrorum dominator audax gestit henricus monitis supremi patris abscedens veterum furorum flare favillas | Sed reluctantem cohibes gregori e sacra fulmen jaculatus arce et potestatis tumidos caducae despicis ausus | Mox ab indignis manibus revulsa sceptra regnantis regimenque transfers a fide cives relevans tyranno jure negata | Sis memor cari gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes H Gregorii VII Papae Confessoris 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

a03100

Virgo prudentum comitata coetum obviam sponso veniens parata noctis horrendae removet tenebras lampade pura | Ille fulgentem nitidis lapillis annulum miri tribuit decoris virgini dicens tibi trado sancti pignus amoris | Mota flagrantis stimulo caloris mentis excessu rapitur frequenti fixa dum portat catharina membris vulnera christi | Unde ter felix quater et beata in sinu sponsi requievit almi inter illustres animas relata lux nova caeli | Sit deus caeli residens in arce trinus et simplex benedictus ille qui potens totum stabili gubernat ordine mundum H Catharinae Senensis 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

a03099

Laudemus christi gratiam confessorum constantiam quorum doctrina fulgida splendet mater ecclesia |Qui carnis continentiam servantes propter dominum fragrantes velut lilium reddunt odorem optimum |Quorum deus suffragiis absolve nos a vinculis peccaminum resticulis quibus gravamur nimium |Intenta mens caelestibus mundanos horret strepitus nil jam delectat anxiam quod non ducit ad patriam |Accensus illuc spiritus totis anhelat nisibus jam cernit in aenigmate lumen inaccessibile |Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

a03098

Fortis en praesul monachus fidelis laurea doctor redimitus astat festus Anselmo chorus aemuletur dicere carmen | Ante maturos sapiens hic annos saeculi florem pereuntis horret atque lanfranci documenta quaerens intrat eremum | Intimum pulsans penetrale verbi fertur immotae fidei volatu dogmatum puros latices an ullus altius hausit | Munus abbatis pater alme sumens te voves carae soboli benignis debiles portas humeris alacres praevius hortans | Praesulum defert tibi rex cathedram quid times luctam properant triumphi exteras gentes generosus exsul lumine reples | Sacra libertas ovibus redemptis parta cui christus nihil anteponit urget anselmum studio quis aequo vindicat ipsam |Clara fit romae tua fama praesul pontifex summus tibi fert honores te fides poscit siluere patres dogma tuere |sis memor sancti gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonant per orbem saecula laudes H Anselmi 2 years 2 months ago Abbaye de Jouques (2021)

Pages