In tempore Quad.

General, in Lent

Feast code:
07000000

Related chants

Displaying 1 - 16 of 16 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
007624 R Scapulis suis obumbrabit tibi In tempore Quad.
007624a V Et sub pennis ejus sperabis In tempore Quad.
007630 R Scuto circumdabit te veritas ejus In tempore Quad.
007630a V Non timebis a timore nocturno In tempore Quad.
008267.1 H Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen In tempore Quad.
008300.1 H Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen In tempore Quad.
008325.1 H O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum | Amen In tempore Quad.
008332f HV Te rerum universitas clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum In tempore Quad.
008398:2 HV Nostra te conscentia grave offendisse monstrat quem emundes supplicamus ab omnibus piaculis In tempore Quad.
ah51067 H Sic ter quaternis trahitur horis dies ad vesperum occasu sol pronuntians noctis redire temporum In tempore Quad.
ah51067:02 HV Nos ergo signo Domini tutemus casta pectora ne serpens ille callidus intrandi temptet aditus In tempore Quad.
ah51067:03 HV Sed armis pudicitiae mens fulta vigil libere sobrietate comite hostem repellat improbum In tempore Quad.
ah51067:04 HV Sed nec ciborum crapula tandem distendat corpora ne vi per somnum animam ludificatam polluat In tempore Quad.
ah51067:05 HV Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera In tempore Quad.
ah51067a H Jam ter quaternis trahitur horis dies ad vesperum occasu sol pronuntians noctis redire temporum In tempore Quad.
ah51067f HV Ut nox tenebris obsita aequans per horas tempora ternis quarter successibus reddit diem mortalibus In tempore Quad.