Josephi

Joseph, spouse of Mary

Feast date:
Mar.19
Feast code:
14031900
Notes:

Holweck, p. 562; Grotefend;

Related chants

Displaying 1 - 27 of 27 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
003793.1 A Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph alleluia Josephi
205601 A Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus Josephi
205602 A Missus est angelus Gabriel ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria de qua natus est Jesus qui vocatur Christus Josephi
a00879 H Dignum canentes angeli carmen Josepho pangite qui dormienti numinis olim tulistis nuntia Josephi
a01977 H Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen Josephi
a01978 A Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph Josephi
a01979 H Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen Josephi
a01980 H Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen Josephi
a01981 A Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam Josephi
a02695 A Descendit Jesus cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis alleluia Josephi
a02699 A Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia Josephi
a02794 A Ecce fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam Josephi
a02810 A Ibant parentes Jesu per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae Josephi
a02817 A Invenit Philippus Nathanael et dicit ei quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth Josephi
a02818 A Jacob autem genuit virum Mariae de qua natus est Jesus qui vocatur Christus Josephi
a02819 A Joseph vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam Josephi
a02825 A Missus est angelus Gabriel a deo ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria Josephi
a02838 A Non invenientes Jesum regressi sunt in Jerusalem requirentes eum et post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem et interrogantem eos Josephi
a03176 A Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia Josephi
a03313 R Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum Josephi
a03322 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a03323 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a03324 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a06766 R Joseph filii David tolle omnem suspiciosi animi dubietatem ille qui scripsit mirabilia in lege sua ipse fecit mirabilia in conjuge tua Josephi
a06766a V Nihil in hac virgine non castum nihil non pudicum nihil non sanctum Josephi
a06768 A O custos et sponse reginae virginum qui omnis creaturae dominum educasti ipsum patrem luminum pro nobis ora ut tecum perpetua lucem perfruamur in caelis Josephi
g00118 Cm Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est Josephi