Annae
Anne, Mother of Mary
Feast date:
Jul.26
Feast code:
14072610
Related chants
Displaying 351 - 400 of 406 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a00925 | H | O quam mirifica luce coruscas caeli juncta choris Anna beata caelorumque bonis glorificata inter caeligenas aetheris omnes | Annae |
a00926 | H | Plaudat chorus fidelium coetus canat credentium Annam beatam feminam Annam matronam inclitam | Annae |
a01199 | A | Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse que divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit | Annae |
a01200 | A | Jesu Christe nepos cujus tuis ob amorem hujus molem tergens peccatorum regno transfer nos polorum | Annae |
a01201 | A | O beata christiana fac vitemus mundi vana ut cum nate interventu collocemur in conventu beatorum omnium | Annae |
a01202 | A | Adjunge tibi domina pie nata suffragia nam ipsis comitantibus nihil negat dominus | Annae |
a01204 | A | Sanctam Annam induit dominus decore et sedem ejus posuit in gloria et honore | Annae |
a01205 | A | Laeta atque jubilans haec sancta introivit domum quam desiderans in terra concupivit | Annae |
a01206 | A | Praegustavit domine de rivo sed sitivit nunc pleno fruens flumine de torrente bibit | Annae |
a01207 | A | Fratres benedicite huic sacre matrone consortes ut efficiat aeterne nos corone | Annae |
a01208 | A | Qui matutinum splendidum meridiem et ignem facis lucis creator extingue flammas litium per Annae meritum nobis sis [...]tor | Annae |
a01210 | A | Ad ortum lucis dominum oportet honorare Annam lucis vehiculum qui lucem jam intrare fecit a quo principium hoc sumpsit luminare | Annae |
a01211 | A | O Anna plena gratia orta regum prosapia assistentes tuae laudi miserando exaudi ad te matrem fugientes tu tuere pias mentes | Annae |
a01534 | A | Gaude mater magnae prolis ex te enim processit rutilans stella summi solis | Annae |
a01535 | A | Jucundare genetrix Mariae quae virgo deum peperit et mater est messiae | Annae |
a01916 | R | O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades | Annae |
a01916a | V | Affer opem nobis mundoque medere jacenti afflictosque omnes respice cara parens | Annae |
a01917 | H | Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Annae |
a01918 | A | O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostrae semper funde salute preces | Annae |
a02314 | R | Rex dilectae matri Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties | Annae |
a02314a | V | Ad eandem vere lucis perduc omnes gloriam genetricis tuae matris qui colunt memoriam | Annae |
a03055 | A | Regali ex progenie sancta Anna exorta refulget cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissimae poscimus | Annae |
a03302 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
a03303 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
a03304 | H | Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
a03305 | A | Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitus ejus audivi et descendi liberare eos alleluia | Annae |
a03306 | H | Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
a06738 | A | Valde honoranda es beata Anna quae virginem virginum genuisti | Annae |
a06771 | R | Erat Anna in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde nec erat qui loqueretur de ea verbum malum disciplina enim illius datum dei est | Annae |
a06771a | V | Sicut sol oriens mundo in altissimis dei sic beatae Annae species in ornamentum domus eius | Annae |
a06773 | A | Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae | Annae |
ah09131 | Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | Annae |
ah09131:01 | SqV | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Annae |
ah09131:02 | SqV | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Annae |
ah09131:03 | SqV | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | Annae |
ah09131:04 | SqV | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | Annae |
ah09131:05 | SqV | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Annae |
ah09131:06 | SqV | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Annae |
ah09131:07 | SqV | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | Annae |
ah49763 | Cm | Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium | Annae |
g00302 | Cm | Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit deus in aeternum | Annae |
g02385 | Al | Alleluia Felix Anna quaedam matrona legitima beato Joachim promervit generare felicem filiam nomine Mariam | Annae |
g02698 | Al | Alleluia Oliva caritatis laeta mater Christi matris Anna radix sanctitatis sis pro nobis interventrix tue nate pro reatis funde preces pietatis | Annae |
g02804 | Al | Alleluia Anna mater genetricis dei ad te clamant omnes rei ora pro nobis filiam clara ex stirpe David | Annae |
g03081 | Al | Alleluia Anna veri Salomonis ava (...) | Annae |
g03105 | Of | Dixit angelus ecce Joachim venit cum pastoribus suis | Annae |
g03112 | Gr | Benedicta et venerabilis es tu Anna matrona nobilis quae sanctae dei genetricis mater es nostrae salvatricis | Annae |
g03112a | GrV | Ave manet intacta post partum virgo Maria per tua transivit viscera nata pia | Annae |
g03113 | Al | Alleluia Salve mater inclyta stirpe clara virtutibus perdita [-...-...-] sacre virginis Anna in honoribus digna summis | Annae |
g03114 | Of | Recordare nostri Anna cum Maria prole tua astans ante dominum loquere pro nobis bona impetra divina dona deum fac propitium | Annae |