Angeli Custodis

For Guardian Angels

Feast date:
Oct.2
Feast code:
14100220

Related chants

Displaying 51 - 88 of 88 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a00077a V Et lumen refulsit in habitaculo carceris Angeli Custodis
a00192 H Pange lingua gloriosi praelium certaminis principisque generosi gladium tutaminis quo succumbunt vitiosi sectatoris daemonis | Nobis datus est a deo praesul sacer angelus ut postretur virus leo et salvetur populus dimittuntur noxae reo ducis nostris precibus | In suprema caeli sphaera et polorum culmine aperitur ei sera ut petat pro homine et apportet nobis plera bona pro juvamine | Verbum caro nobis praestat angeli custodiam et si morbus nos infestat tollat pestilentiam si quid urbem hanc molestat donet patientiam | Tantum ergo adjutorem veneremur laudibus frequentemus protectorem annuis carminibus ut placemus redemptorem pro nostris criminibus | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar si laudatio Angeli Custodis
a00419 H Custodes hominum psallimus angelos naturae fragili quos pater addidit caelestis committes insidiantibus ne succumberet hostibus | Nam quod corruerit proditor angelus concessis merito pulsis honoribus ardens invidia pellere nittitur quos caelo deus advocat | Huc custos igitur pervigil advola avertens patria de tibi credita tam morbos animi quam requiescere quidquid non sinit incolas | Sanctae sit triadi laus pia jugiter cujus perpetuo numine machina triplex haec regitur cujus in omnia regnat gloria saecula amen Angeli Custodis
a00420 I Regem angelorum dominum venite adoremus Angeli Custodis
a00421 H Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat Angeli Custodis
a00422 A Dominus deus caeli et terrae ipse mittet angelum suum coram te Angeli Custodis
a00423 A Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocverunt mihi Angeli Custodis
a00424 A Bene ambuletis et dominus sit in itinere vestro et angelus ejus committetur vobiscum Angeli Custodis
a00425 R Respondit angelus domini et dixit domine exercituum usquequo non misereberis Jerusalem et urbium Juda quibus iratus es Angeli Custodis
a00425a V Iste enim septuagesimus annus est Angeli Custodis
a00426 A Cum essem vobiscum per voluntatem dei eram ipsum benedicite et cantate ei Angeli Custodis
a00427 A Tollens se angelus domini qui praecedebat contra Israel abiit post eos Angeli Custodis
a00428 A Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos Angeli Custodis
a00429 R Vivit ipse dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et tibi commorantem et inde huc revertentem Angeli Custodis
a00429a V Et non permisit me dominus ancillam suam coinquinari Angeli Custodis
a00430 R Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit Angeli Custodis
a00430a V Benedictus deus eorum qui misit angelum suum et ervit servos suos quae crediderunt in eum Angeli Custodis
a00431 R In omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos Angeli Custodis
a00431a V In dilectione sua et indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et elevavit eos cunctis diebus saeculo Angeli Custodis
a00432 A Misit dominus angelum suum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis assyriorum Angeli Custodis
a00433 A Adorate dominum omnes angeli ejus audivit et laetata est Sion Angeli Custodis
a00434 A Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus Angeli Custodis
a00435 R Machabaeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnare praesidia cum fletu et lacrimis rogabant dominu et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel Angeli Custodis
a00435a V Cum pariter prompto animo procederent Jerosolimis apparvit praecedens eos eques et veste candida Angeli Custodis
a00436 R Tu domine qui misisti angelum suum sub Ezechia rege Juda et interfecisti de castris sennacherib centum octuaginta quisque milia et nunc dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui Angeli Custodis
a00436a V Ut metvant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum Angeli Custodis
a00437 R Angelorum custodium interventio suffulti te domine deprecamur ut quod honore prosequimur contingamus et mente Angeli Custodis
a00437a V Perpetuum nobis domine miserationis tuae praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse Angeli Custodis
a00438 A Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui est in caelis Angeli Custodis
a00439 A Reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur a somno suo Angeli Custodis
a03507 H Orbis patrator optime qui quidquid est potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus signatus ad custodiam hic adsit a contagio qui criminum nos protegat | Serpentis nobis aemuli calumnias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum propellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat Angeli Custodis
a05840 H Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica Angeli Custodis
g02238 Gr Immittet angelum suum dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos Angeli Custodis
g02238a GrV Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos Angeli Custodis
g02241 Al Alleluia Adorate dominum omnes angeli ejus quoniam custodiet dominus animas servorum suorum et de manu peccatoris liberavit eos Angeli Custodis
g02243 Of Afferte domino omnes angeli ejus afferte domino gloriam et honorem afferte domino gloriam nomini ejus adorate dominum in atria sancto ejus Angeli Custodis
g02245 Cm Pluit dominus de caelo manna ad manducandum panem caeli dedit eis panem angelorum manducavit homo alleluia Angeli Custodis
g02763 In Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Angeli Custodis

Pages