Francisci
Francis of Assisi
Feast date:
Oct.4
Feast code:
14100400
Related chants
Displaying 1 - 50 of 101 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100247 | I | Regi quae fecit opera Christo confiteantur cujus in sancto vulnera Francisco renovantur | Francisci |
200811 | A | Coepit sub Innocentio cursumque sub Honorio complevit gloriosum succedens his Gregorius magnificavit amplius miraculis famosum | Francisci |
200908 | A | Cor verbis novae gratiae solliciter apponit verbumque poenitentiae simpliciter proponit | Francisci |
201325 | A | Doctus doctrinae gratia doctus experientia quae sunt perfectionis haec fratres docet omnia tam factis quam frequentia melliflui sermonis | Francisci |
201403 | A | Ductus ad loci praesulem sua patri resignat nudusque manens exsulem in mundo se designat | Francisci |
201700 | A | Excelsi dexterae gratia mirifice mutatus dat lapsis spem de venia cum Christo jam beatus | Francisci |
201870 | A | Franciscus evangelicum nec apicem vel unicum transgreditur nec jota nil jugo Christi suavius huic oneri nil levius in hujus vitae rota | Francisci |
201871 | A | Franciscus vir catholicus et totus apostolicus ecclesiae teneri fidem Romanae docuit presbyterosque monuit prae cunctis revereri | Francisci |
202143 | A | Hic creaturis imperat qui nutui subjecerat se totum creatoris quidquid in rebus reperit delectamenti regerit in gloriam factoris | Francisci |
202177 | A | Hic praedicando circuit et quem non homo docuit fit doctis in stuporem virtutum verba loquitur novumque nova sequitur militia ductorem | Francisci |
202188 | A | Hic vir in vanitatibus nutritus indecenter divinis charismatibus praeventus est clementer | Francisci |
202188.1 | A | Hic vir de vanitatibus dum cogitat frequenter divinis charismatibus praeventus est clementer | Francisci |
202297 | A | Hunc sanctus praeelegerat in patrem quando praeerat ecclesiae minori hunc spiritu prophetico praevisum apostolico praedixerat honori | Francisci |
202714 | A | Jam liber patris furiae non cedit effrenati clamans se voluntarie pro Christo mala pati | Francisci |
202862 | A | Laudans laudare monuit laus illi semper adfuit laus inquam salvatoris invitat aves bestias et creaturas alias ad laudem conditoris | Francisci |
202901 | A | Laudis laudare monuit laus (...) | Francisci |
203001 | A | Mansuescit sed non penitus inprimis per languores qui captis armis caelitus ad plenum mutat mores | Francisci |
203475 | A | O martyr desiderio Francisce quanto studio compatiens hunc sequeris quem passum libro reperis quem aperuisti tu contuens in aere seraph in cruce positum ex tunc in palmis latere et pedibus effigiem fers plagarum Christi tu gregi tuo provide qui post felicem transitum dirae prius et lividae glorificatae speciem carnis praedendisti | Francisci |
203589 | A | O stupor et gaudium o judex homo mentium tu nostrae militae curus et auriga ignea praesentibus transfiguratum fratribus in solari facie vexit te quadriga in te signis radians in te ventura nuntians requievit spiritus duplex prophetarum tuis adesta posteris pater Francisce miseris nam increscunt gemitus ovium tuarum | Francisci |
203610 | A | O virum mirabilem in signis et prodigiis languores cum daemoniis quoslibet pellentem dat aurem suis avium praedicans silvestrium verbis intendentem o vitam laudabilem qua fide sic magnificat sed et multos vivificat mortuos defunctus Francisce nos caelestium fac consortes civium quibus es conjunctus | Francisci |
203752 | A | Pacem salutem nuntiat in spiritus virtute veraeque paci sociat longinquos a salute | Francisci |
203830 | A | Pertractum domi verberat plus cunctis furens pater objurgans vincit carcerat quem furtim solvit mater | Francisci |
204506 | A | Sanctus Franciscus praeviis orationum studiis quid faciat instructus non sibi soli vivere sed aliis proficere vult dei zelo ductus | Francisci |
204956 | A | Tres ordines hic ordinat primumque fratrum nominat minorum pauperumque fit dominarum medius sed poenitentum tertius sexum capit utrumque | Francisci |
205080 | A | Ut novis sancti merita remunerantur natis his nova tradit monita viam simplicitatis | Francisci |
501004.4 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore beati Francisci de cujus solemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei | Francisci |
507045 | Al | Alleluia Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est | Francisci |
507046 | Al | Alleluia O partriarcha pauperum Francisce tuis precibus auge tuorum munerum in caritate Christi quos cancellaris manibus te cutiens ut moriens Jacob benedixisti | Francisci |
600092 | R | Amicum quaerit pristinum qui spretum in caenobio tunicula contexit contemptu gaudens hominum leprosis fit obsequio quos antea despexit | Francisci |
600092a | V | Sub typo trium ordinum tres nutu dei praevio ecclesias erexit | Francisci |
600137 | R | Arcana suis reserans octavum tandem recipit et ad diversas gentes binos mittendos foederans humiliari praecipit et esse patientes | Francisci |
600137a | V | Grex procidit obtemperans pastor erectos suscipit ad oscula gaudentes | Francisci |
600165 | R | Audit in evangelio quae suis Christus loquitur ad praedicandum missis hoc inquit est quod cupio laetanter his innititur memoriae commissis | Francisci |
600165a | V | Non utens virga calceo nec pera fune cingitur duplicibus dimissis | Francisci |
600327 | R | Carnis spicam contemptus area Franciscus frangens terens terrea granum purum excussa palea summi regis intrat in horrea | Francisci |
600327a | V | Vivo pani morte junctus vita vivit vita functus | Francisci |
600531 | R | De paupertatis horreo sanctus Franciscus satiat turbam Christi famelicam in via ne deficiat iter pandit ad gloriam et viae vitam ampliat | Francisci |
600531a | V | Pro paupertatis copia regnat dives in patria reges sibi substituens quos hic ditat inopia | Francisci |
600671 | R | Dum pater hunc persequitur laetens dat locum irae constanter post agreditur in publicum prodire squalenti vultu cernitur putatur insanire | Francisci |
600671a | V | Luto saxis impetitur sed patiens vir nititur ut surdus pertransire | Francisci |
600677 | R | Dum seminudo corpore laudes decantat Gallice zelator novae legis latronibus in nemore respondit sic prophetice praeco sum magni regis | Francisci |
600677a | V | Audit in nivis frigore projectus jace rustice futurus pastor gregis | Francisci |
600804 | R | Euntes inquit in eum qui nutriet vos dominum jactate cogitatum sic fratribus erroneum praecludit et interminum callem cupiditatum | Francisci |
600804a | V | Sit curis cor extraneum non providet in crastinum in zonis aes ligatum | Francisci |
600908 | R | Franciscus ut in publicum cessat negotiari in agrum mox dominicum secedit meditari inventum evanglicum thesaurum vult mercari | Francisci |
600908a | V | Deum quid agat unicum consultans audit caelicum insigne sibi dari | Francisci |
601125 | R | In dei fervens opere statim ut sua vendit pauperibus impendere pecuniam intendit quae gravi suo pondere cor liberum offendit | Francisci |
601125a | V | Quam formidante paupere presbytero recipere abjectam vilipendit | Francisci |
601993 | R | Regressis quos emiserat completur his senarius fratrum dum confirmando normam sanctus quam scripserat jussa dat Innocentius papa de praedicando | Francisci |
601993a | V | In mea Franciscus foenerat quem dati monet ratio de lucro reportando | Francisci |