Findani
Findan (Fintan) of Rheinau, Benedictine Hermit
Feast date:
Nov.15
Feast code:
14111530
Related chants
Displaying 1 - 35 of 35 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001930 | A | Corde contrito et spiritu humilitatis coepit dominum benedicere qui sicut tres pueros servavit ab aestu ignium ita se eripuit de manu infidelium | Findani |
001995 | A | Cum egrederetur sanctus Findanus de terra nativitatis suae sicut Jacob de Bersabee cognovit per visum futurae suae habitationis locum per reflexos aquarum decursus sibi designatum | Findani |
002242 | A | Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere | Findani |
002259 | A | Divina voce desuper ad se facta audiens quod in caelo sedem cum sanctis paratam haberet omnem creaturam secum in dei laudem excitavit | Findani |
003125 | A | Homines ignotos de longe aspiciens vehementer exsultavit quia desiderium animae suae impletum esse cognovit quibus ipse comes adjunctus ad vicinam ecclesiam cum gaudio est perductus | Findani |
003186 | A | Illuminatio cordis aspectu circa ortum aurorae vidit vir dei inter choros canentium columbam niveo candore fulgentem se petere iterumque et iterum sibi advolantem humeris suis insedisse | Findani |
003225 | A | In divinis laudibus vir dei persistendo vidit consedisse columbam super altare quo sancti Blasii martyris reliquiae die superventuro erant collocandae | Findani |
003294 | A | In terra deserta invia et inaquosa exiguo herbarum victu recreatus per biduum hoc tenui adminiculo animam fame jam pene collapsam sustentabat | Findani |
003295 | A | In terra salsuginis et inhabitabili per triduum fame cruciatus et siti voce sua ad dominum clamabat qui in deserto Eliam per corvos quondam alebat | Findani |
003299 | A | In tribulatione sua vir sanctus deum invocavit ut qui marina animalia super aquas natare praecepit se quoque sicut vellet et sciret de manibus dominorum crudelium per aquas eriperet | Findani |
003366 | A | Inter ostium saevientium vincula et frementium fluctuum periculum dei athleta Noe justum aequiparabat qui in arca clausus inter bestiarum iras et diluvii aquas domino in timore serviebat | Findani |
003765 | A | Mirabilis in altis dominus fidelem suum a fluctibus aquarum multarum eripuit salvumque et incolumen domui suae restituit | Findani |
004262 | A | Per diversa sanctorum loca cupiens quaerere faciem dei Jacob tandem ad locum sibi paratum pervenit ubi stabilitatis suae votum domino persolvit | Findani |
004386 | A | Pro redimendis captivis factus est ipse captivus exemplo illius qui ascendens in altum captivitatem nostram duxit captivam | Findani |
004985 | A | Specialis noster iste patronus cui Christus semper erat vivere et mori lucrum modo revelata facie speculatur praesentem dei vultum cujus tanta merita apud advocatum et judicem justum valent ut per eum a terra justis precibus in caelum pateat via et de caelo redeat in terram gratia et pax in aeternum | Findani |
004997 | A | Spiritus dei qui in principio superferebatur aquas famulum suum quem libere fecit perambulare semitas maris ut et vestes quae poterant esse oneri sibi sentiret esse levamini | Findani |
005439 | A | Vir iste sine macula inventus cum Orcades insulas esset ingressus in foramine petrae tamdium requievit donec persequentem se inimicum ad nihilum redegit | Findani |
006062 | R | Aggressus adhuc districtionis viam excellentiorem contulit ad reclusionis pugnam singularem ubi tamdiu contra spirituales nequitias dimicavit quo a deo se confortante de inimico triumphavit | Findani |
006062a | V | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Findani |
006457 | R | Dimisit dominus onagrum suum liberum in solitudine ne clamorem audiret exactoris ad vitium gulae eum provocantis qui quasi immanissimus gigas ore aperto eum devorare voluit sed signo crucis edito ut fumus evanuit | Findani |
006457a | V | Ad nihilum deductus in conspectu ejus malignus | Findani |
006520 | R | Dominus Jesus Christus qui est caput corporis ecclesiae per singula sua membra se colligit in caelum cottidie in quibus sanctum Findanum gloriae confessorum coaequavit quem de hac convalle lacrimarum hodie ad aeternae vitae gaudia sublevavit | Findani |
006520a | V | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei | Findani |
006977 | R | Inter alia virtutum exercitia tam singularis executor eleemosynarum exsistebat ut interdum exemplo divini operis maxime multitudini pauperum idonee satisfaceret ex paucis cibariis | Findani |
006977a | V | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Findani |
007124 | R | Majori adhuc mentis certamine ingenti malignorum spiritum circumventus multitudine ad solita precum confugit arma ad cujus vocem disparuit omnis illa impia turba | Findani |
007124a | V | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dexteris tuis tibi autem non appropinquabit | Findani |
007332 | R | Orationi sine intermissione instabat vigilans contra adversarium humani generis diabolum cujus ignea tela ut extingueret canonicas vigiliarum horas praevenit et quod reliquum noctis erat in dei laude consummavit | Findani |
007332a | V | Media nocte surgebam ad confitendum tibi domine | Findani |
007399 | R | Post multiplices mundani cursus labores post triumphatum in variis tentationibus hostem antiquum de ergastulo carnis ab angelis assumptus est in libertatem gloriae filiorum dei | Findani |
007399a | V | Pretiosa dei margarita eatenus jacens in sterquilinio mundi tandem reposita est in diademate regis aeterni | Findani |
007751 | R | Tanta ei erat abstinentia alimentorum talis restrictio vitiorum ut dum corpus castigans servituti subjiceret carne infirmatus corde fortior et potens esset quia ille totum fuit ejus vivere qui panis vivus de caelo dignatus est descendere | Findani |
007751a | V | Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo dei | Findani |
007900 | R | Vir vitae laudabilis postquam in ordine clericatus quattuor annis est deo hominibusque probatus artioris propositi desiderio accensus in insula Rheni fluminis monasticae perfectionis normam praesentibus initiavit et futuris | Findani |
007900a | V | Passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos | Findani |