002446.1

Full text: 
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum terre debet ostendi at illi verterunt crucem pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia hodie laborum meorum fructus consequor et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mihi peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum
Genre: 
Similar chant ID: 
002446

Concordances in the Cantus Index network