Convocatis Jesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent et misit illos praedicare regnum dei et sanare infirmos alleluia alleluia alleluia
Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem Sebastiani martyris gaudium sit in caelo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis alleluia
Hodie secreta caeli caro Christi petiit hodie factum est magnum angelorum gaudium quia filius excelsi jam immortalis in regnum patris sui gloriosus advenit alleluia alleluia
Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia