Vincentii | Cantus Index for Office and Mass

Vincentii

Vincentii

Vincent of Saragossa, Martyr

Feast date: 
Jan.22
Day: 
22
Month: 
1
Feast code: 
14012200

Chants related to the feast

Displaying 101 - 180 of 180 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100187

Laudibus egregiis Christo (...) I Vincentii

007818a

Tanto namque feliciores se esse credebant quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent evincere V Vincentii DF

007818

Valerius igitur episcopus et levita Vincentius spe fruendi victoria divinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt R Vincentii DF

007621b

Tibi enim gemina scientia pollenti et superni amoris igne ferventi caelestis dei doctrinae mysterium denegavit V Vincentii E

007621a

Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur V Vincentii M DF

007621

Sanctus Vincentius Christi martyr providente superna clementia quae sibi eum praevidebat vas electionis futurum gemina scientia efficacissime claruit R Vincentii EM DF

007558a

Peracto passionis suae venerando triumpho angelorum civibus comitatur V Vincentii G EM DF

007558

Sacram praesentis diei sollemnitatem humili celebremus devotione qua invictus Christi martyr Vincentius tyranno devicto insignem victoriae palmam caelo gaudens intulit R Vincentii G EM DF

007147d

Multiplici enim vulnerum varietate confossos non differebat pugnam sed alacrius iterabat V Vincentii F

007134b

Ut precibus tuis a deo veniam speremus ac supplices ad te confugimus V Vincentii F

007134a

Incessanter pro nobis supplica deum ut feliciter mereamur perfrui gloriam paradisi V Vincentii F

007134

Martyr insignis alme Vincenti meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti levita in orbe R Vincentii F

007090a.1

Tibi enim gemina scientia pollenti caelestis olim doctrinae ministerium delegavi V Vincentii

007090a

Tibi enim gemina scientia pollenti ac superni amoris igne ferventi caelestis olim doctrinae ministerium delegavi V Vincentii M DF

007090

Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua adstamus responsa committo R Vincentii EM DF

006785za

Intrepidus itaque dei athleta ... V Vincentii

006785b

Ipse nostris solamen quaesumus ferat miseriis qui multiplicibus hodie felix triumphis V Vincentii G

006785a

Felici commercio pro terrenis caelestia pro perituris aeterna commutans V Vincentii E DF

006785

Gloriosus dei amicus Vincentius Jesu Christi confessione fundatus inter tormentorum supplicia stetit imperterritus ac demum triumphali morte insignis caelos petivit sanguine laureatus R Vincentii G E DF

006782a

Fulget ideo sicut sol in caelo amplectens immortalitatem cum Christo V Vincentii DF

006782

Gloriosi domine testis tui Vincentii dignos memoria triumphos venerantes tuae largitati immensos praeconiorum jubilos reddimus de quo accepit ut vinceret qui non distulit pro tui nominis amore tormentis occumbere R Vincentii DF

006595a

Insurge ergo et toto malignitatis spiritu debacchare videbis me dei virtute plus posse dum torqueor quam possis ipse qui torques V Vincentii E DF

006595

Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio nolo gloriam meam minuas nec damna inferas laudi paratus sum enim ad omnia tormenta pro salvatoris nomine sustinenda R Vincentii E DF

006277Pza

Vernabant nunc supernorum [M] Vincentii

006277a

Inter haec manet immotus ille dei famulus orans Christum in sublime erectis luminibus V Vincentii E DF

006277

Christi miles pretiosus levita Vincentius ut tribunal sponte rogum conscendit intrepidus cujus salis crepitantis per corpus minutiae sparsim ibant atque prunae vernabantur sanguine R Vincentii E DF

006201a

Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis angelicae modulata suavitas procul diffunditur V Vincentii E DF

006201

Beatus dei athleta Vincentius horrendo clausus ergastulo carceris psalmum deo et hymnum angelorum frequentia relevatus laetus dicebat quorum vallatus caterva venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio R Vincentii E DF

006133a

Intrepidus itaque dei athleta candentis ferri machinam ultro conscendit V Vincentii E DF

006133

Assumptus ex equuleo levita Vincentius atque ad patibulum raptus tortores suos pene praeveniens moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat R Vincentii E DF

006064za

Esto igitur jam securus de ... V Vincentii

006064b

Esto igitur jam securus de praemio qui per tormenta passionis aeternam meruisti palmam et sempiternam coronam V Vincentii E

006064a

Esto igitur jam securus de praemio quia mox deposito onere carnis nostro eris addendus collegio V Vincentii G DF

006064

Agnosce o Vincenti invictissime pro cujus nomine fideliter decertasti ipse tibi coronam praeparatam servat in caelis qui te fecit victorem in poenis R Vincentii G E DF

006033za

Gloriosus dei amicus ... V Vincentii

005425

Vincentius sanctus stramentis mollioribus jam refectus psalmum domino canit et hymnum laetus exsultat A Vincentii L

005376

Vicit Datianum vivens Vincentius vicit et mortuus qui vivens tormenta calcavit et mortuus maria transnatavit cujus intercessio pia obtineat novis vincere antiqui hostis machinamenta A Vincentii F

005314

Valerius igitur episcopus et levita Vincentius spe fruendi victoria divinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt A Vincentii E DF

005313

Valerius episcopus et Vincentius martyr in suae laudis titulo velociter cucurrerunt A Vincentii L

005221

Tu solus maxime ad mea vota concordas hoc est inquit Datiane quod semper optavi A Vincentii L

005109

Tanto namque feliciores se esse credebant quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent evincere A Vincentii E DF

004819

Satis est laudabile ad gloriam Vincentii festivitate ejus devote celebrare A Vincentii L

004807

Sanctus vir N. martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus A Vincentii G

004804

Sanctus Vincentius a pueritia studiis litterarum traditus superna sibi providente clementia gemina scientia efficacissime claruit A Vincentii EM DF

004759

Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur A Vincentii EM DF

004677

Sacram hujus diei sollemnitatem humili celebremus devotione qua invictus Christi martyr Vincentius tyranno devicto insignem victoriae palmam caelo gaudens intulit A Vincentii EM DF

004518

Quid agis saevissime in alio elemento facis martyrem nostrum esse gloriosum A Vincentii L

004390

Profitemur enim christianae religionis nos esse cultores ac unius veri dei permanentis in saecula famulos et testes A Vincentii G DF

004113

Odor sancti Vincentii congregavit nos omnes venite satiemur dulcedine ipsius A Vincentii L

004027

O felicem me inquit Vincentius Datiane minae tuae laus mea est A Vincentii L

003998

O beatae passionis venerabilis gloria in qua Christus dignatus est miracula exercere A Vincentii L

003978

Nunc supernorum sodalis emicat Vincenti corona quam tibi deus praeparavit in caelis quando prunae vernabantur sanguine A Vincentii F

003899

Nolo cesses insurge miserrime malignitatis tuae spiritu insanire et ne gloriam meam minuas et ne damna inferas laudi paratus est dei servus pro illo omnia sustinere A Vincentii L

003868

Nefarium tamen apud christianorum prudentiam esse cognosce deitatis cultum abnegando blasphemare A Vincentii DF

003727

Mecum decertet pugna si praevales confidentia videt in me plus posse dum torqueor quam ipse qui torquet A Vincentii L

003610

Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar A Vincentii E DF

003473

Jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua astamus responsa committo A Vincentii EM DF

003386

Intrepidus itaque candentis ferri machinam ultro conscendit ac manens immotus erectis in caelum luminibus dominum precabatur A Vincentii G EM DF

003217

In cujus nomine spiritalia arma constanter pugnaturi excipimus minas tuas et supplicia non metuentes A Vincentii DF

003092

Hodie beatus Vincentius ex hoc mundo triumphans carnis pondere relicto spiritu ad astra migravit cum Christo semper floride regnaturus A Vincentii L

003072

Hinc horrendo carceris clausus ergastulo dei athleta angelorum venerando fovebatur obsequio et mulcebatur alloquio A Vincentii G EM DF

002777

Exclamans Vincentius custodibus ait nolite timere sed gaudete lucem videntes A Vincentii L

002618

Egregius dei martyr Vincentius diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis ac felicis pugnae agone constanter expleto tandem pretiosa resolutus in morte caelo triumphans spiritum reddidit A Vincentii G M DF

002518

Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio paratus ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda A Vincentii E DF L

002517

Ecce jam de apparitoribus vindicor tuis ultionem mihi in poena esse fecisti A Vincentii L

002463

Dum pateretur beatus Vincentius ait ad Datianum dominum Jesum fateor filium patris altissimi quae negare non possum quia quae sunt vera confiteor A Vincentii L

002310

Dixit sanctus Vincentius dominum Jesum Christum confiteor et ipsum cum patre et sancto spiritu unum ac solum deum esse protestor A Vincentii F

002098

Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis angelicae modulata suavitas procul diffunditur A Vincentii G EM DF

001672

Beatus Vincentius martyr a domino transmisit in spiritu divinis canticis circumdatus laudes resonant caelitus hodie in gloria cum angelis susceptus est A Vincentii E D

001671

Beatus Vincentius cujus jam mens conscia erat coronae dixit Datiano Hactenus a te habitus sermo de neganda fide peroravit A Vincentii E DF

001670

Beatus Vincentius applicatus tormentis alacri vultu dei praesentia roboratus dixit hoc est quod semper optavi et votis omnibus exquisivi A Vincentii E DF

001669

Beatus Vincentius ait ad Datianum nemo mihi amabilior nec familior te fuit tu solus maxime ad mea vota concordes A Vincentii L

001538

Ave athletarum athleta invictissime Christi martyr Vincenti stiparunt te euntem candidi sanctorum chori missique patris susceperunt angeli quapropter suscipe vota precamur supplices et ut Christus nostri misereatur interveni A Vincentii F

001504

Assumptus ex equuleo levita Vincentius atque ad patibulum raptus moras crudelium arguendo ad poenas alacriter properabat A Vincentii G EM DF

001310

Agnosce o Vincenti invictissime quia pro cujus nomine fideliter decertasti ipse tibi coronam praeparatam servat in caelestibus A Vincentii EM DF

001237

Ad civitatem Valentinam Datianus praesidus sanctum Vincentium tunc praecepit pertrahi cum summa poena carceris et famis inopia et stridore catenarumque ille fortiter cuncta pro Christi nomine sustinuit A Vincentii L

001184.1

Vincentem mundum adoremus dominum in quo pressura mundi martyr vicit Vincentius I Vincentii G DF

001184

Vincentem mundum adoremus dominum in quo pressuram mundi martyr vicit Vincentius I Vincentii G DF

001146.7

Regem regum dominum venite adoremus quia ipse est corona sancti Vincentii martyris I Vincentii

001097

Laudemus Christum regem martyrum qui beatum levitam Vincentium sui nominis confessorem hodie suscepit in gloria feliciter triumphantem I Vincentii E F

Pages