Matthiae | Cantus Index for Office and Mass

Matthiae

Matthiae

Matthias, Apostle

Feast date: 
Feb.24
Day: 
24
Month: 
2
Feast code: 
14022400
Notes: 
Holweck, p.685;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 54 of 54 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a07460

O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis A Matthiae

a07448

Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit A Matthiae

a07447a

Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione V Matthiae

a07447

O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito R Matthiae

a07446a

Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero V Matthiae

a07446

Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis R Matthiae

g04366d

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum TcV Matthiae

g04366c

Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt TcV Matthiae

g04366b

Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis dicit dominus TcV Matthiae

g04366a

Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis TcV Matthiae

g04366

Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Tc Matthiae

g00102.1

Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel alleluja alleluja Al Matthiae

a07449

Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici A Matthiae

a07450

Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta A Matthiae

a07451

Dum spargeret in Judaea divini verbi semina stabat gaudens cum sociis a conspectu concilii affectus contumeliis R Matthiae

a07459

In corona stellarum duodecim apostolica fulges stella sole clarior sancte Matthia tu nos precibus tuo illustratos fulgore ad coronam aeternae perducas gloriae A Matthiae

a07458

Laudet deum omnis creatura in caelo et in terra qui sanctum suum de terra transvexit ad caelum cui laus est in ecclesia sanctorum A Matthiae

a07457

Contumeliis verberibus cum coapostolis affectus hymnizans cum pueris benedicebat deum in omnibus A Matthiae

a07456

In terra deserta et invia et inaquosa fluebant de ventre ejus flumina ex aquis viventibus in vitam aeternam salientibus A Matthiae

a07455

Introiens in exsultatione coram principibus scitote ait quoniam dominus ipse est deus cui oboedire oportet magis quam hominibus A Matthiae

a07454

Decorem indutus ac fortitudinem spiritus sanctificationem Matthias in Judaea Christi nuntiat testimonia A Matthiae

a07453a

Quos hostis mundus caro deprimit et grave pondus V Matthiae

a07453

Gratias tibi rex regum qui per gratiam tuam hunc nobis donasti patronum o sacer Matthia nos pusillum gregem tuum sub tegmine alarum tuarum conserva R Matthiae

a07452a

Vita mortuis sospitas aegris libertas datur captivis V Matthiae

a07452

Ad gloriam dei revelata sancti Matthiae pignora longe lateque virtutum suarum odorem spargunt suavissimum R Matthiae

a07451a

Quoniam dignus habitus est pati pro nomine Jesu Christi V Matthiae

g00025.1

In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum alleluja Of Matthiae

g00005a.2

Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam InV Matthiae

830220

Matthia juste duodeno solio residens sorte nos a cunctis nexibus solve reatus verae lucis gaudiis quo perfruamur tuis sanctis precibus H Matthiae

603082a

Ut nos ad dextris det conregnare beatis V Matthiae

603082

Gloriosae dei confessor Matthia pias servis aures inclina cumque judex cum Christo throno sederis duodecimo tu nobis placatus ipsum quoque sanctis placa precibus R Matthiae

206967

Surgens Petrus in medio fratrum dixit oportet impleri scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum A Matthiae

206965

Statuerunt duos Joseph et Matthiam et orantes dixerunt domine qui corda nosti hominum ostende quem elegeris ex his duobus A Matthiae

206953

Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Jesus testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis A Matthiae

206940

Fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet eam et episcopatum ejus accipiat alius quia possedit agrum de mercede iniquitatis A Matthiae

206935

Deus qui proditoris apostate ruinam ne sacratus numerus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti fragilitatem nostram tuo semper munimine protege et auxilio tuae miserationis conserva A Matthiae

206933

Dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et annumeratus est cum undecim apostolis laus tibi domine rex aeternae gloriae A Matthiae

206930

Confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis ita pater quoniam sic fuit placitum ante te A Matthiae

100402

Surgite pervigiles regi regum jubilantes primatum Judae tribuit qui sorte Matthiae I Matthiae

g00102

Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel Cm Matthiae

g01285

Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus cupit nimis Tc Matthiae

g02054

Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum Tc Matthiae

g00005.1

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum alleluja In Matthiae

g01285b

Gloria et divitiae in domo ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi TcV Matthiae

g01285a

Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur TcV Matthiae

g00025c

Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum OfV Matthiae

g00025b

Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam OfV Matthiae

a00932

Sancte Matthia digne apostolico per sacram fortem appositus numero ora pro nobis tonantem in ardus qui nos a malo liberet perpetuo H Matthiae

a00771

Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve A Matthiae

a00596

Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen H Matthiae

g02054c

In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum TcV Matthiae

g02054b

Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum TcV Matthiae

g02054a

Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam TcV Matthiae

008262h

Matthia juste duodeno solio residens sorte nos a cunctis nexibus solve peccati verae lucis gaudiis quo perfruamur tuis sanctis precibus HV Matthiae S