Jacobi | Cantus Index for Office and Mass

Jacobi

Jacobi

James the Greater, Apostle

Feast date: 
Jul.25
Day: 
25
Month: 
7
Feast code: 
14072500

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 244 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a07346

Ducti sunt in quid ambo pariter ad supplicum mortis alleluia A Jacobi

206857

Hinc Tartareos venefica arte vocat spiritus quos mittens sibi virum dei cum phileto jubet praesentari A Jacobi

004607.1

Relictis igitur retibus et navi quorum usu vivebant secuti sunt redemptorem mundi A Jacobi

a07308

Sanctissime apostole Jacobe sedulae pro salute tocius populi Christum deprecare qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra sucurre nobis nunc et in periculo mortis A Jacobi

a07326

Videns herodes quia de Jacobi nece gratum esset Judaeis et Petrum conjecit in carcerem A Jacobi

200966

Cujus in ecclesia micat ut sol plenaque luna vita fides meritum virtus doctrina tropaeum A Jacobi

203804

Per Jacobum in Judaea lux fidei fulsit orta rectis corde laetitia A Jacobi

a07347

Cum ducerentur in via rogavit Josias Jacobum dare sibi remissionem alleluia A Jacobi

206858

Inveniunt daemones Jacobum orationibus deditum quem videntes gravi cruciatu incendio ululabant A Jacobi

a03379

Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse A Jacobi

a07309

Jacobe servorum spes et medicina tuorum redde tuis vitam per tempora longa capitam ut superam castris jungi mereamur in astris A Jacobi

a07327

Regis vero facinus in apostolo perpetrarum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera A Jacobi

201011

Cum facies Christe tua splenduit adfuit iste astitit et cellae qua reddita vita puellae A Jacobi

204038

Quam beatus iste summus (...) A Jacobi

a07348

At Jacobus parumper deliberans pax tibi in quid et osculatus est eum et ita ambo simul capite plexi sunt alleluia A Jacobi

206859

Homo pacis et amator gratiae vere lucis praedicator quasi reus ceditur A Jacobi

a03380

Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio A Jacobi

a07328

Statim percussit Herodem angelus domini eo quod non dedisset gloriam deo Jacobumque permisset et scatens vermibus expiravit alleluia A Jacobi

201038

Cum prece devota Jacobo demus pia vota poscere non segni post mortem gaudia regni A Jacobi

204202

Quod a deo constitutus princeps terrae sit Jacobus Hermogenes sensit magus A Jacobi

a07349

Apostole Christi Jacobe aeterni regis miles invictissime qui in praeclara apostolorum curia ut sol micans inter astra refulges in gloria te suplex nostra deposcit caterva ut tua prece cuncta ejus deleas crimina et te duce poli mereamur scandere regna A Jacobi

206860

Sanguis justus condemnatur in juste vita spoliatur et aeterne lucis avam ingreditur A Jacobi

a07313

Honorabilem eximii patroni nostri die hujus apostoli domini Jacobi sollemnitatem celebremus devotione humili ut ejus almis precibus a noxis cunctis mereamur liberari A Jacobi

a07329

Jacobe magne supplantator nomine supplanta nos a viciis tuis almis meritis A Jacobi

201421

Dum facies Christe tua (...) A Jacobi

a00312

Eo namque praedicationi divine insistente ac mysterium sancte trinitatis edocente credulus philetus effectus est A Jacobi

204346

Sacra voce tonans Jacobus signisque coruscans filius est tonitrus digne cum fratre vocatus A Jacobi

205073

Ut caelestis firmamenti intonuit vox Jacobi dum gloriam narrat dei A Jacobi

206861

Morte victus mortem nescit martyr cujus sacrum requiescit corpus in Galicia A Jacobi

a03382

Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus A Jacobi

a07314

Alleluia Jacobe sanctissime alleluia pro nobis intercede alleluia alleluia A Jacobi

201447

Duo juvenes (...) A Jacobi

a00313

Ait namque Philetus dolos adhuc ruminante hermogene postula tibi a domino indulgentiam relicto itinere devio et consequeris domini gratiam A Jacobi

205153

Verbo dei confirmatus et spiritu oris ejus cunctis fulsit virtutibus A Jacobi

a00324

Praedicante apostolo jugiter multitudo conversa est populorum dicentium peccavimus impie gessimus A Jacobi

206862

Omni plenus intellectu summi regis in conspectu vivit cum laetitia A Jacobi

a07315

Alma perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere saecli quo valeant gaudia captare vitae A Jacobi

201985

Gloriosa splendet orbi beata fides Jacobi pro qua caesus ab Herode regnum scandit ad caeleste A Jacobi

206681

Gloriosa splendet orbi beati (...) A Jacobi

a00325

Apostolus Christi fidem illorum cognoscens dixit eis credite tantum et baptizabimini ut deleantur facinora vestra A Jacobi

206863

Vere vitis palmes mitis vitam praesta perpetim tua festa sollemnia devotae colentibus A Jacobi

a00193

O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia A Jacobi

202013

Gloriosus princeps iste deo conjunctus Abrahae triumphato gaudet hoste A Jacobi

206848

Fuso rore sanguineo clarissimus apostolus latam mundi praefabricam dum vineam constituit sacro rigatos docinate replevit flore palmites ut vindenite in tempere fructum post florem redderet A Jacobi

a00326

Videns ergo pontifex turbam conversam repletus saevitia praecepit verberare apostolum dei A Jacobi

206864

O ministrum summi regis columnam ecclesie o doctorem vere legis civem summae patriae o beatum deo gratum virum laudabilem o firmatum et fundatum supra petram stabilem A Jacobi

a07317

Jesus dominus vidit duos fratres Jacobum Zebedaei et Joannem in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes recia sua et vocavit eis A Jacobi

202121

Hereditatem tu deus per Jacobum credentibus dedisti in caelestibus A Jacobi

206849

Flamine sacro superni regis legati duodecim terrae perflabant orbem ter quattuor ad instar ventorum A Jacobi

a00327

Quidam autem deorum cultor immundorum Herodes hostis domini jussit capitis apostolum subire sententiam A Jacobi

206865

O vitis vera vere ferens vitae germen beati Jacobi palmitis tui precibus placare et omnem laeti conterens luctum da caelestis gratiae fructum A Jacobi

a07318

Venite post me dixit Jesus Jacobo et Joanni et faciam vos piscatores hominum A Jacobi

202282

Hujus in ecclesia micat ut ut sol plenaque luna vita fides meritum vitus doctrina tropheum A Jacobi

206850

Magni patroni celebremus annua devoti sollemnia A Jacobi

206866

O quod tunc evenerit A Jacobi

a07319

Jacobus et Joannes statim relictis reetibus et patre secuti sunt redemptorem alleluia A Jacobi

a00195

Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus A Jacobi

202584

Intellexit dei facta et quae de nati gloria intonuit vox paterna A Jacobi

206851

Qui caelestis gratiae rore perfusus omnique plenus scientia quasi lampas ascens jubar tenebris infudit A Jacobi

a07320

Jesus vocavit Jacobut Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges A Jacobi

a00306

Apostolus Christi Jacobus per synagogas ingrediens eradicando superstitionem demonum fallacem Jesu domini praedicabat fidem A Jacobi

202651

Ipsius namque merita sunt a deo exaltata peccatorum fonte trita A Jacobi

a00317

Accipe tibi baculum mei itineris dixit sanctus Jacobus hermogeni nihil formides cum eo quocumque volueris per acto A Jacobi

206852

Aridos primum sceleris et super flamos deniciens ramos vitae florem inseruit A Jacobi

a07321

Eduxit Jesus beatum Jacobum in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eum A Jacobi

200083

Ad Christi vocem cum navi retia patrem et mundo si quid possederat omne reliquit A Jacobi

a00307

Docente namque eo contigit quaedam auctorem erroris Hermogenem discipulum suum mittere ad eum A Jacobi

202698

Istius justi merita sunt a (...) A Jacobi

a00318

Tunc ille accipiens apostoli sceptrum abiit ad domum suam posuitque illum super colla discipulorum suorum A Jacobi

206853

Intelligens Jacobi facta Hermogenes discipulum dirigit ut resistat ei arte maica A Jacobi

a07322

Dixerunt Jacobus et Joannes ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua A Jacobi

200408

Auctori celebres pangat pia contio laudes alternique chori Jacobi famulentur honori A Jacobi

a00308

Cum autem venisset philetus ad jacobum asserebat non esse dei filium aeternum cujus se apostolus confitebatur discipulum A Jacobi

202722

Jam signis et virtutibus hostem supplantans Jacobus qui pro te fuso sanguine tecum regnat Jesu Christe nos ipsius per merita tua fac dignos gratia A Jacobi

a00319

His itaque gestis jam credulus hermogenes itinere reversus pedibus apostoli provolutus rogare eum coepit ut paenitentem se susciperet A Jacobi

206854

Rediens discipulus renuntiat magistro vir invictus omnem vincit artem quo audito junxit eum malefice et statuit eum immobilem A Jacobi

a07302

Ad sepulchrum beati Jacobi aegri veniunt et sanantur caeci illuminantur claudi eriguntur daemoniaci liberantur mestis consolatio datur et quod majus est fidelium preces exaudiuntur ibi Barbarae gentes omnium mundi climatum catervatim occurrunt munera laudis domino deferentes alleluia A Jacobi

a07323

Jesus autem ait Jacobo et Joanni potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum at illi dixerunt ei possumus A Jacobi

200775

Christo cujus mente tota servavit testimonia jam corregnat in gloria A Jacobi

202859

Laudabitur in domino qui Philetum dei verbo magi resoluit vinculo A Jacobi

a07344

Immisit in quid Herodes rex magnus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia A Jacobi

206855

Misit ergo Jacobus sudarium suum dicens deus solvit a vinculis compeditos et statim absolutus est A Jacobi

a07306

O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde A Jacobi

a07324

Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris A Jacobi

200867

Congaudendum est claritati tuae Christi confessor inclyte cui cum fratre clarissimo Joanne dum desideras conregnare pretiosum ejus calicem delegisti bibere o beate Jacobe tuae consortes gloriae fac nos sancta intercessione A Jacobi

203206

Nam signis et virtutibus hostem sub plantat Jacobus dum pro te fuso sanguine tecum regnat Jesu Christe nos ipsius per merita fac dignos gratia A Jacobi

a07345

His qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia confessus est se esse Christianum alleluia A Jacobi

206856

Hermogenes videns sibi discipulum illudere quasi gravi vulnere sauciatus conturbatur A Jacobi

002464.1

Dum perambularet dominus supra mare Galilaeae vidit Jacobum et Joannem et vocavit eos A Jacobi

a07307

Gaudeat plebs Gallaecianorum quae tantum ducem ac pastorem meruit suscipere almum Jacobum exultent gentes occidentales omnesque insulae illustrate tanto patrono laetetur Samaria documentis ejus imbuta gratuletur Jerosolyma sanguine ejus purpurata omnes festa ejus celebrantes dicant gloria tibi domine A Jacobi

a07325

Herodes rex misit manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio A Jacobi

200912

Corde mundus et manibus (...) A Jacobi

203373

O beate dei athleta Jacobe o praeclarum decus apostolice turme quam prima suavissima factus hostia Christi ad regnum protomartyr inclyte pervenisti tu pro nobis quae sumus sacris pervenias precibus majestatem dei decoratus A Jacobi

509505.Tp12

Agnus dei qui tollis peccata mundi | Qui pius ac mitis es clemens atque suavis | Miserere nobis | Agnus deu qui tollis peccata mundi | Angelicus panis sanctorum vita perennis | Miserere nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi | Culpas indulgere virtutum munera praebe | Dona nobis pacem Ag Jacobi

g02149.1

Alleluia In omnem terram exivit sonus apostolorum et in fines orbis terrae verba eorum Al Jacobi

g04373

Alleluia Sanctissime apostole Jacobe sedule pro salute tocius populi Christum deprecare Al Jacobi

g04374

Alleluia Hic Jacobus valde venerandus est qui inter apostolos primatum tenet primus eorum martyrio laureatus Al Jacobi

g04375

Alleluia Vocavit Jesus Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui Al Jacobi

g03119

Alleluia Flos et salus omnium es in te sperantium o lucerna Jacobe nos ad culmen gloriae digneris perducere Al Jacobi

g03290

Alleluia Sanctissime apostele Jacobe sedule pro salute totius populi Christum deprecare Al Jacobi

Pages