|
Laudemus dominum qui sanctis suis post labores et certamina coronam dedit victoriae |
I |
Dionysii |
FS |
|
Laudemus dominum qui in sanctis suis post labores et certamina coronas dedit victoriae |
I |
Dionysii |
FS |
|
Ab ipsis quoque destruebantur idola quorum sumptu fuerant et studio fabricata |
A |
Dionysii |
D |
|
Ad hanc vocem Christi martyres Dionysius Rusticus et Eleutherius in agonia roborati post nimia tormenta gloriosum martyrium compleverunt |
A |
Dionysii |
DF |
|
Pari confessione fidei et virtutis constantia coronati |
AV |
Dionysii |
D |
|
Adest namque beati Dionysii sacratissima dies in qua triumphans agonem explevit et coronam victoriae accipere meruit de manu domini |
A |
Dionysii |
C B VHRDFS |
|
Ac testis domini Jesus pretiosus senatum possedit sidereum |
AV |
Dionysii |
D |
|
Beata nimium et deo nostro grata societas inter quos nec primus alter potuit esse nec tertius sed trinitatem confitentes trino meruerunt decorari martyrio |
A |
Dionysii |
C B VHRDFS |
|
Ut fide pares gloria coronaret aequalis |
AV |
Dionysii |
D |
|
Cinctus ergo fide et misericordiam anteponens paulatim sociabat deo quos diabolo subtrahebat |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Praedicans in trinitate perfecta unum et verum deum omnipotentem |
AV |
Dionysii |
D |
|
Dansque illi sancta dixit accipe hoc care meus quod mox complebo tibi una cum patre meo |
A |
Dionysii |
DF |
|
Veni electe meus posside tibi praeparatum regnum ab origine mundi |
AV |
Dionysii |
D |
|
Deus omnipotens qui electis tuis in agone certantibus gloriae coronam largiris et sortiti praemium regni caelestis tradidisti inter quos athleta tuus Dionysius atque beatissimus Eleutherius seu rusticus in tua confessione palma martyrii consecrasti praesta redemptor mundi ac si meritis non valemus per eorum suffragia veniam consequamur |
A |
Dionysii |
C |
|
Dum sacrum mysterium beatus Dionysius celebraret in carcere apparuit ei cum multitudine angelorum dominus Jesus Christus |
A |
Dionysii |
DF |
|
Ut illum secum faceret regnare in caelis quem toto corde desideravit in terris |
AV |
Dionysii |
D |
|
Pretiosus domini Dionysius in |
[M] |
Dionysii |
|
|
Ecclesia illisque necdum in locis erat et populus ille novam construxit ac officia servientium clericorum ex more constituit probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Restituens populos creatori quos a devio cultu revocaverat creaturae |
AV |
Dionysii |
D |
|
Eligunt tetris Sequanae profundisque gurgitibus martyrum corpora perdenda committere |
A |
Dionysii |
C B VHR |
|
Et facta est comes multitudo caelestis exercitus exanimi corporis beati Dionysii caput proprium deportantis laudans deum ac dicens gloria tibi domine |
A |
Dionysii |
B RDFS |
|
Quoniam beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis |
AV |
Dionysii |
D |
|
Hi sancti viri a beati Dionysii numquam sustinuerunt abesse praesentia quos in unum interrogatio percussoris invenit |
A |
Dionysii |
C B VHR FS |
|
Et aeternitatis substantia |
AV |
Dionysii |
|
|
Hunc ergo locum dei famulus elegit expetendum |
A |
Dionysii |
C VHR |
|
In hac ergo fidei constantia permanentes reddentes terrae corpora beatas caelo animas intulerunt |
A |
Dionysii |
C B VHR FS |
|
In hac ergo fidei constatia permanentes reddentes terrae corpora beatas caelo animas intulerunt |
A |
Dionysii |
C B VHR FS |
|
In hac ergo fidei pertinacia permanentes reddentes terrae corpora beatas caelo animas intulerunt |
A |
Dionysii |
C B VHR FS |
|
Christo juncti feliciter |
AV |
Dionysii |
|
|
In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum dei famulos conveniat honorari ubi recipit caecitas visum debilitas gressum et obstrictae aures recipere merentur auditum |
A |
Dionysii |
C B VHRD |
|
Insignes praeconiis almae tuae nobilitatis consonant voces collaudantes verbo supplici prosequamur ave inclyta martyr angelorum consors apostolorum socius prophetarum concivis et martyrum coheres sancte N. intercede pro nostra omniumque salute |
A |
Dionysii |
MV DFSL |
|
Interrogati unum et verum in trinitate dominum confitentur |
A |
Dionysii |
D |
|
Mecum enim est maxima merces tua et his qui audierint et salus in regno meo |
A |
Dionysii |
DF |
|
Quoniam qui diligit me diligetur a patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum |
AV |
Dionysii |
D |
|
Metuentes igitur percussores nec conversi populi christiani sanctorum corpora sibi ad patrocinium tumularent |
A |
Dionysii |
C |
|
Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
In quo lux caelestis gratiae ineffabiliter radiabat |
AV |
Dionysii |
D |
|
Nec illud silendum est quod immundi spiritus infestatione vexati dum ad memoratum locum examinandi virtute divina ducuntur sanctorum ipsorum curantur imperio |
A |
Dionysii |
DF |
|
Fatentes merita martyrum et singulos ex nomine designantes |
AV |
Dionysii |
|
|
Non veritus incredulae gentis experiri feritatem quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Tormentis expertus multis morte tandem assecurum se vitam sciens |
AV |
Dionysii |
D |
|
Nunc facies fortiter et memoria tua erit in laude ac semper pro quibuscumque petieris impetrabis |
A |
Dionysii |
DF |
|
Et per te in nomine meo poscenti pium benignus praestabo auditum |
AV |
Dionysii |
D |
|
O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes |
A |
Dionysii |
C DFS |
|
Quo amplius gentilitatis fervere cognovit errorem illuc intrepidus et calore fidei flammatus accessit ac Parisius domino ducente pervenit |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Doctrina praeclarus miraculis coruscans et virtutum signis |
AV |
Dionysii |
D |
|
Sanctus Dionysius qui tradente beato Clemente Petri apostole successore verbi divini semina gentibus parturienda susceperat |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Quae Atheniensium magister Paulo docente didicerat Galliis ministravit |
AV |
Dionysii |
D |
|
Tali namque ad dominum meruerunt professione migrare ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans dominum confiteri |
A |
Dionysii |
C B VHRDFS |
|
Et unde mentibus inerat amor sermonibus aestuabat ardor |
AV |
Dionysii |
D |
|
Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret |
A |
Dionysii |
C VHRDF |
|
Ostendens Jesum Christum verum esse filium dei vivi |
AV |
Dionysii |
D |
|
Terrore subjuncto multisque afflicti iniuriis et suppliciis macerati christianos se esse testantur |
A |
Dionysii |
D |
|
Tunc matrona quaedam quae licet paganorum implicata teneretur errore conversione se desiderare facere aliquid cogitans domino placitura |
A |
Dionysii |
C |
|
Tunc memorata civitas et conventu Germanorum et nobilitate pollebat quia esset salubris aere jucunda flumine fecunda terris arboribus nemorosa et vineis uberrima |
A |
Dionysii |
C VHR |
|
Usa subtilitate consilii ad convivium postulabat percussores et dum copiam oblata humanitatis extendit a memoria eorum quae susceperat agenda discurrit |
A |
Dionysii |
C |
|
Voce clara chorus resonet caelum terra resultet ordines angelici noveni plaudant omnes cives aetherei laudes concelebrent tanto praesuli quo fulsit lumen tantum ecclesiarum chorus novae Jerusalem splendet adauctus gemma viva tam lucida o pretiosissime martyr et pater Dionysi cum sociis tuis assis precamur votis supplicantis populi |
A |
Dionysii |
R |
|
Adest namque beati Dionysii sacratissima dies in qua triumphans agonem explevit et coronam victoriae accipere meruit de manu domini |
R |
Dionysii |
C DF |
|
Quem dominus post apostolos sic honoravit ut omnem Galliam ejus apostolatu insigniret quique eam suo sanguine consecravit |
V |
Dionysii |
DF |
|
Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei |
V |
Dionysii |
C |
|
Beatissimus Dionysius Christi martyr tradente beato Clemente eroganda gentibus semina divina suscepit et quo amplius gentilitatis errorem fervere cognovit illuc intrepidus et virtute fidei armatus accessit |
R |
Dionysii |
C DF |
|
Et Parisius domino ducente pervenit non veritus incredulae gentis expetere feritatem |
V |
Dionysii |
C DF |
|
Fanaticae Gallorum gentis ... |
V |
Dionysii |
|
|
Beatus Dionysius Rusticus et Eleutherius in hac ergo fidei constantia permanentes reddentes terrae corpora beatas animas caelo cum gaudio intulerunt |
R |
Dionysii |
C F |
|
Tali namque ad dominum meruerunt professione migrare ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans dominum confiteri |
V |
Dionysii |
C |
|
Beatae animae sanctorum Dionysii Rustici et Eleutherii relictis glebis secutae sunt redemptorem |
V |
Dionysii |
F |
|
Beatorum divinae Dionysii ... |
V |
Dionysii |
|
|
Beatorum animae Dionysii Rustici et Eleutherii relictis glebis domino placuerunt |
V |
Dionysii |
|
|
Dum sacrum mysterium sanctus Dionysius celebraret in carcere apparuit ei dominus Jesus Christus cum multitudine angelorum Dansque illi sancta dixit accipe hoc care meus quod mox complebo tibi una cum patre meo |
R |
Dionysii |
|
|
Mecum enim est maxima merces tua et his qui audierint te salus in regno meo |
V |
Dionysii |
|
|
Accepta mihi nimium est ... |
V |
Dionysii |
|
|
Gratias tibi domine qui infestantis inimici jacula probationem fidelium tuorum praestitisti esse et non vulnera sed talem tuis martyribus tribuis pro labore mercedem ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem |
R |
Dionysii |
C DF |
|
Quinimo perpetuum eis largiris triumphum ut ecclesiae tuae semper sint in exemplum |
V |
Dionysii |
DF |
|
Justorum autem animae |
V |
Dionysii |
C |
|
Laudes tibi domine referimus ... |
V |
Dionysii |
|
|
Hi sancti viri a beati Dionysii numquam sustinuerunt abesse praesentia quos in unum interrogatio percussoris invenit interrogati unum et verum in trinitate dominum confitentur |
R |
Dionysii |
DF |
|
Terrore subjuncto multisque afflicti injuriis et suppliciis macerati |
V |
Dionysii |
DF |
|
Sancti per fidem vicerunt ... |
V |
Dionysii |
|
|
In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum dei famulos conveniat honorari ubi recipit caecitas visum debilitas gressum et obstructae aures recipere merentur auditum |
R |
Dionysii |
C |
|
Hunc ergo locum dei famulus elegit expetendo |
V |
Dionysii |
C |
|
Illum enim locum ... |
V |
Dionysii |
|
|
Mecum est maxima merces tua et his qui audierint te salus in regno meo nunc facies fortiter et erit nomen tuum in laude |
R |
Dionysii |
DF |
|
Dilectio et benignitas quam habes semper pro quibuscumque petieris impetrabis |
V |
Dionysii |
DF |
|
Agonizare viriliter pro ... |
V |
Dionysii |
|
|
Per beatum N. fiunt divina mysteria per orationes ejus caeci illuminantur et natale ejus daemones effugantur et infirmi sanantur |
R |
Dionysii |
C M DF L |
|
Hoc domine ad gloriam et laudem nominis tui fieri voluisti |
V |
Dionysii |
L |
|
Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae |
V |
Dionysii |
C |
|
Peccatorum indulgentia condonatur et reorum vincula relaxantur |
V |
Dionysii |
F |
|
Post passionem domini in universis gentibus praedicatio profutura successit ita ut fide crescente multi mererentur fieri confessores quos catholica postmodum gaudet ecclesia promeruisse martyres |
R |
Dionysii |
C DF |
|
Qui cum imminere suas cernerent passiones quae domino Jesu Christo docente didicerant repleti spiritus sancti gratia docuerunt |
V |
Dionysii |
C DF |
|
Beatus Dionysius divini verbi semina gentibus tradente Clemente profutura successit |
V |
Dionysii |
C |
|
Migrantibus apostolis ad ... |
V |
Dionysii |
|
|
Pretiosus domini Dionysius in agone novissimo oravit dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum fratribus meis servis tuis suscipe me |
R |
Dionysii |
DF |
|
Athleta domini Dionysius psallebat dicens |
V |
Dionysii |
DF |
|
Exsultabunt ... |
V |
Dionysii |
|
|
Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret |
R |
Dionysii |
C DF |
|
In quo lux caelestis gratiae ineffabiliter radiabat |
V |
Dionysii |
DF |
|
Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere |
V |
Dionysii |
C |
|
Plurimum beatus Dionysius ... |
V |
Dionysii |
|
|
Tres viri isti trinitatis fidem studiose praedicantes hodierna die trinum martyrium consecuti sunt pariter |
R |
Dionysii |
DF |