A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 13351 - 13360 of 13360 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah25134

Vitae salus valida ne nos palus squalida peccati demergat hic nos sic transvergat ut in vitae solio regnemus cum gaudio impetret hoc Barbara ne nos gens Barbara diri ducis taetri trucis hostis crucis atque lucis seducat vitiis nos dans suppliciis sed ejus per passionem transeamus per agonem dei sorte bona morte ad vitam aeternam amen A Barbarae

g00068

Adorna thalamum tuum Sion et suscipe Regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis subsistit Virgo adducens manibus Filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et Salvatorem mundi A Purificatio Mariae

g00069

Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace A Purificatio Mariae

g00069.1

Responsum accepit Simeon pro eo qui Christum rogabat nigiter a spiritu sancto brandemis aetate dignitate quoque non visurum se mortem nisi videret Christum domini natum Maria virgine et cum inducerent puerum in templum parentes illius exsultant meo accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit cum laetitiam mensa nunc dimittis domine servum tuum in pace quia meruit conspicem Christum qui est rex regum et dominus in enim A Purificatio Mariae

g00887

Diligis justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae A

g00888

Praedicabant Apostoli ut paenitentiam agerent et ungebant oleo multos aegros et sanabant A

g00904

Maneant in vobis fides spes caritas tria haec major autem horum est caritas A Ad Mandatum

g00981

Per lignum servi facti sumus et per sanctam Crucem liberati sumus fructus arboris seduxit nos Filius Dei redemit nos A

g01002

Alleluia alleluia alleluia A Sabbato Sancto

g01587

In paradisum deducant te angeli in tuo adventu suscipiant te martyres et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem chorus angelorum te suscipiat et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem A Pro defunctis

Pages