Sub altare dei audivi voces occisorum dicentium quare non defendis sanguinem nostrum et acceperunt divinum responsum adhuc sustinete modicum tempus donec impleatur numerus fratrum vestrorum
Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me donec pertranseat furor tuus domine nisi tu qui solus es deus et constituas tempus in quo recorderis mei
Romae autem ad confessionem beati Petri ab oratione surgens cum diceret exsultabunt sancta in gloria divinum audivit responsum laetabuntur in cubilibus suis
Accepit igitur et aliud responsum divinum per quendam antistitem sanctum virum qui flenti sic ait impossibile est enim ut filius tantarum lacrimarum pereat alleluia
Alleluia claudere et signa sermone alleluia et requiesce in interioribus tuis alleluia usque ad tempus constitutum et cum gaudio magno dicetis die illa qua venerit alleluia alleluia alleluia alleluia...