Factum est dum egrederetur venit in terram Mesopotamiae sedit que juxta puteum aquae et dixit domine deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie et ostende mihi puellam quam praeparasti servo tuo Isaac et ecce Rebecca egrediebatur virgo pulcerrima et decora nimis cucurritque servus et locutus est ad eam dicens da mihi obsecro aquam quia sitio illa vero celeriter deposuit idriam super ulnas suas et dedit ei bibere et reversa nuntiavit matri omnia que acciderant ei egressusque Laban pater ejus venit et vocabit eum et dixit ei ingredere domum benedicte domini quur foris stas et cum introisset adpositi sunt ei panes et dixit non commedam neque bibam donec verba mea loquar ad vos et dum narrasset omnia responderunt Laban et Batuel a domino deo egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui et Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere quod cum audisset puer adoravit in terra et festinus revertebatur ad dominum suum Rebecca vero videns Isaac tulit palleum suum et operuit se ille vero suscipiens eam introduxit gaudens in tabernaculum matrus suae et exsurgens aedificavit altare invocans super illud nomen domini
Sanctificavit Moyses altare domino offerens super illud holocaustum immolans victimas fecit sacrificium matutinum domino deo in odorem suavitatis in conspectu filiorum Israel
Aedificavit Moyses altare sub montem ex duodecim lapidibus et misit de filiis Israel et obtulerunt holocaustomata et immolaverunt hostias pacificas deo
Sanctificavit Moyses altare domino offerens super illud holocaustum et immolans victimas fecit sacrificium matutinum in odorem suavitatis domino deo in conspectu filiorum Israel
Sanctificavit Moyses altare domino offerens super illud holocausta et inferens victimas fecit sacrificium matutinum in odorem suavitatis domino
deo in conspectu filiorum Israel alleluia
Sanctificavit Moyses altare domino offerens super illud holocausta et immolans victimas fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis domino deo in conspectu filiorum Israel