Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula
Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra