Genre:
Full text:
Christus via veritas et vita alleluia alleluia
Feast:
CAO sources:
C
CAO:
1800
Full text | |
---|---|
002128A |
Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium... |
002312A |
Dixit Simon Petrus domine ad quem ibimus verba vitae habes et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus filius dei alleluia |
002412A |
Dominus Jesus Christus omnipotens est oportet enim ut mirabilia dei omnibus manifestentur alleluia |
002595A |
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia |
002598A |
Ego sum pastor ovium ego sum via et veritas ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae alleluia alleluia |
002861A |
Felix namque es sacra virgo et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia |
002993A |
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia |
003093A |
Hodie Christus natus est hodie salvator apparuit hodie in terra canunt angeli laetantur archangeli hodie exsultent justi dicentes gloria in excelsis deo alleluia |
003095A |
Hodie caelesti sponso juncta est ecclesia quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina currunt cum muneribus magi ad regales nuptias et ex aqua facto vino laetantur convivae alleluia |
003111A |
Hodie natus est Christus gaudent omnes angeli in caelo gaudete et vos fideles omnes hymnum canite et dicite gloria in excelsis deo alleluia |