Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus...
Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia