Fundamenta ejus in montibus sanctis | Diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me | Ecce alienigenae et Tyros et populus Aethiopum quae fuerunt illic | Mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantibus nobis omnibus commemoratio est in te
Filiis Core psalmus cantici Fundamenta ejus in montibus sanctis | Diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hi fuerunt illic | Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantium omnium habitatio est in te
Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me | Ecce alienigenae et Tyros et populus Aethiopum hi fuerunt illic | Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantium omnium habitatio est in te
In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te