Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia...
Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu...
Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus...
Domine deus omnipotens ad te clamamus ut fiant corpora nostra per hunc ignem velut incensum in conspectu tuo ut omnis qui nostri memoriam fecerint percipiant ubertatem in terris et in caelis...
Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
Lugebat filiis Israel Juda et dolebant multum nimium et fecerunt planctum magnum per universam Judaeam heu qui cecidistis vir fortissimus in proelio doctissimus et fortis in bracchio heu qui...
Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia
Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster