Dixit Judas Simoni fratri suo Elige tibi viros et vade libera fratres tuos qui sunt in Galilaea ego autem et Jonathas frater meus ibimus in Galaaditim sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat
Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena vade quia fides tua te salvum fecit alleluia
Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit...