| 007227 R | Non discedimus a te vivificabis nos domine et nomen tuum invocabimus ostende nobis faciem tuam et salvi erimus |
| h04761 CaH | De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio |
| g01874 In | Domine deus virtutum non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus |
| h01441 ALL | Non discedimus ad te domine alleluia vivificabis nos et nomen tuum invocabimus alleluia alleluia |
| 920079 PS | In finem pro iis qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim manifestare | Coram Ephraim Benjamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Domine deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui | Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura | Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Vineam de Aegypto transtulisti et ejecisti gentes et plantasti eam | Dux itineris fuisti in conspectu ejus plantasti radices ejus et implevit terram | Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros dei | Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus | Ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam | Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam | Et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi | Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt | Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | Et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus |
| 920019 PS | In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te |
| h02884a ANTV | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum | Et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo nomen judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te |
| 007592b V | Victricem manum tuam laudaverunt pariter et decantaverunt domine nomen sanctum tuum |
| 003663 A | Magna et mirabilia opera tua domine deus omnipotens justae et verae viae tuae rex saeculorum quis non timebit te domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua justa sunt alleluia |
| h03354 ANT | Miserere domine captivis miserere flentibus tu deus solus et nomen tuum invocatur in aeternum |