Full text: 
O gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius o vere apostolicum sidus altissimum sancte Paule qui aeterni regis splendorem tenebris gentium infudisti qui in terra positus caelorum secreta petisti et quae non licet homini loqui pervidisti illuc supplices tuos post hujus carnis terminum perducere dignare quos fecisti veritatis lumen agnoscere
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
CAO concordances: 
B R