Full text: 
Tua sunt haec Christe opera qui sanctos tuos ita glorificas ut etiam dignitatis gratiam in eis futuram praeire miraculis facias tu insignes evangelii praedicatores animalium caelestium admirabili figura praesignasti his namque caeleste munus collatum gloriosis indiciis es dignatus ostendere hinc laus hinc gloria tibi resonet in saecula
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: