Beatus Cucuphas athleta domini post multa fidei documenta ac immania ignis supplicia coepit agere gratias deo dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui recreationem quia...
Dum famis inopia tristes fratres cerneret beatus Benedictus per prophetiae spiritus eos admonuit hodie minus habetis crastina vero abundanter habebitis
Extollens quaedam mulier vocem de turba dixit beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti at Jesus ait illi Quinimmo beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec...