Centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim permanserunt ideo regnant cum deo et agnus dei cum illis
Centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim permanserunt hi sequuntur agnum quocumque jerit
Christi miles pretiosus levita Vincentius ut tribunal sponte rogum conscendit intrepidus cujus salis crepitantis per corpus minutiae sparsim ibant atque prunae vernabantur sanguine